London, British Library, Cotton Claudius D III, f50a - f138a





[50 a] IN1 nomine sancte trinitatis incipit regule prologus sanctimonialium eximii patris &2 beatissimi benedicti abbatis.





[Prologue]



1 Ausculta3 o filia precepta magistri. & inclina aurem cordis tui. & ammonitionem pii patris libenter excipe. & efficaciter comple:



2 ut ad eum per obedientie laborem redeas: a quo per inobedientie4 desidiam recesseras.



3 Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur: queque abrenuntians propriis uoluptatibus. domino Christo uero regi militatura obedientie fortissima atque: preclara arma assumis.



4 In primis ut quicquid agendum inchoas bonum: ab eo perfici instantissima oratione deposcas:



5 ut qui nos iam in filiarum dignatus est numero computare: non debeat aliquando de malis actibus nostris contristari.



6 Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est: ut non solum ut iratus pater suas non aliquando filias exheredet:



7 sed ne ut metuendus dominus irritatus malis nostris. ut nequissimos seruos perpetuam tradat ad penam. qui eum sequi noluerint ad gloriam.



8 Exurgamus tandem aliquando: excitante nos scriptura ac dicente. Hora est iam nos de sompno surgere.



9 Et apertis oculis nostris ad deificum lumen: attonitis auribus audiamus diuina cotidie clamans quid nos admoneat uox dicens.



10 Hodie si uocem eius audieritis: nolite obdurare corda uestra.



11 [50 b] Et iterum. Qui habet aures audiendi: audiat quid5 spiritus dicat ecclesiis.



12 Et quid dicit: Venite fili audite me: timorem domini docebo uos.



13 Currite dum lumen uite habetis: ne tenebre mortis uos comprehendant.



14 Et querens dominus in multitudine populi cui hec clamat operarium suum: iterum dicit.



15 Quis est homo qui uult uitam: & cupit uidere dies bonos.



16 Quod si tu audiens respondeas ego: dicit tibi deus.



17 Si uis habere ueram & perpetuam uitam: prohibe linguam tuam a malo: & labia tua ne loquantur dolum. Diuerte a malo & fac bonum: inquire pacem & sequere eam.



18 Et cum hec feceritis: oculi mei super uos. & aures mee ad preces uestras. Et antequam me inuocetis: dicam uobis. ecce adsum.



19 Quid dulcius nobis ab hac uoce domini inuitantis nos sorores karissime:



20 Ecce pietate sua demonstrat nobis. dominus uiam uite. Divisio.6



21 Succinctis ergo fide uel obseruantia bonorum actuum lumbis nostris. & calciatis in preparatione euuangelii pacis pedibus. pergamus itinera eius: ut mereamur eum qui nos uocauit in regno suo uidere.



22 In cuius regni tabernaculo si uolumus habitare: nisi illuc bonis actibus curratur. minime peruenitur.



23 Sed interrogemus cum propheta dominum dicentes ei. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo: aut quis requiescet in monte

[51 a] sancto tuo.



24 Post hanc interrogationem sorores audiamus dominum respondentem: & ostendentem.7 nobis uiam ipsius tabernaculi:



25 ac dicentem. Qui ingreditur sine macula. & operatur iustitiam:



26 qui loquitur ueritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua:



27 qui non fecit proximo suo malum. qui obprobrium non accepit aduersus proximum suum:



28 qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi. cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens deduxit ad nichilum: & paruulos cogitatus eius tenuit. & allisit ad Christum.



29 Qui timentes dominum de bona obseruantia sua non se reddunt elatos: sed ipsa in se bona non a se sed a domino fieri existimantes.



30 operantem in se dominum magnificant:8 illud cum propheta dicentes. Non nobis domine non nobis: sed nomini tuo da gloriam.



31 Sicut nec paulus apostolus de predicatione sua. sibi aliquid imputauit dicens. Gratia dei sum. id quod sum.



32 Et iterum ipse dicit. Qui gloriatur: in domino glorietur:



33 Vnde & dominus in euuangelio ait. Qui audit uerba mea hec & facit ea: similabo eum uiro sapienti qui edificauit domum suam supra petram.



34 Venerunt flumina. flauerunt uenti.9 & impegerunt in domum illam & non cecidit: quia fundata erat supra petram.



35 Hec complens dominus: exspectat10 nos cotidie his suis sanctis monitis. factis nos respondere debere.



36 Ideo nobis propter emen-[51 b]-dationem malorum huius uite dies ad indutias relaxantur:



37 dicente apostolo. An nescis quia patientia dei ad penitentiam te adducit.



38 Nam pius dominus dicit. Nolo mortem peccatoris: sed ut conuertatur & uivat.



39 Cum ergo Divysio.11

interrogassemus dominum sorores de habitatore tabernaculi eius: audiuimus habitandi preceptum. Sed si compleamus habitatoris officium: erimus heredes regni celorum.



40 Ergo preparanda sunt corda & corpora nostra sancte preceptorum obedientie militatura:



41 & quod minus habet in nobis natura possibile: rogemus dominum ut gratie sue iubeat nobis adiutorium ministrare.



42 Et si fugientes gehenne penas ad uitam uolumus peruenire perpetuam:



43 dum adhuc uacat & in hoc corpore sumus. & hec omnia per hanc lucis uitam uacat implere:



44 currendum & agendum est modo: quod in perpetuum nobis expediat.



45 Constituenda est ergo a nobis dominici scola seruitii:



46 in qua institutione nichil asperum nichilque: graue nos constituturos speramus.



47 Sed & si quid paululum restrictius dictante equitatis ratione propter emendationem uitiorum. uel conservationem caritatis processerit:



48 non illico pauore perterrita refugias uiam salutis que non est nisi angusto initio incipienda.



49 Processu uero conuersationis & fidei. di-[52 a]-latato corde inernarrabili dilectionis dulcedine curritur. via mandatorum dei:



50 ut ab ipsius numquam magisterio discendentes in eius doctrina usque: ad mortem in monasterio perseuerantes: passionibus Christi per patientiam participemur: ut regni eius mereamur esse consortes.12



Notes to Prologue:

1. P:Title. IN ] N

2. P:Title. patris & beatissimi: & above the line.

3. P:1. Ausculta ] Asculta

4. P:2. laborem...inobedientie: in lower margin.

5. P:11. audiat quid ] audiat quid dicat: dicat crossed out.

6. P:20. Divisio: expansion. This subtitle refers to subdivision of Prologue between vv 20-21.

7. P:24. & ostendatem ] & ostendatem & ostendatem: duplication crossed out.

8. P:30. magnifant ] magnificauit

9. P:34. uenti: in right margin.

10. P:35. exspectat ] exspectat nos: nos crossed out.

11. P:39. Divisio: expansion. This refers to subdivision of Prologue between vv 38-39. Lack of space at the end of v 38 led to placing this subtitle in v 39.

12. P:50. Schröer adds a table of chapter headings, which is not found in the MS.





[Chapter 1]

[54 b] De generibus monacharum.

1 Sanctimonialium quatuor esse genera manifestum est.



2 Primum cenobitarum. hoc est monasteriale: militans sub regula. uel abbatissa.



3 Deinde secundum genus est anachoritarum. id est heremitarum: harum que non conuersionis feruore nouitio. sed monasterii probatione diuturna.



4 didicerunt contra diabolum multorum solatio iam docte pugnare:



5 & bene instructe fraterna ex acie ad singularem pugnam heremi. secure iam sine consolatione alterius sola manu uel brachio contra uitia carnis uel cogitationum deo auxiliante suffitiunt pugnare.



6 Tercium uero sanctimonialium teterrimum genus est sarabaitarum: que nulla regula approbate uel experientia magistri. sicut aurum fornacis: sed in plumbi natura13 mollite:



7 adhuc operibus seculo seruantes fidem. mentiri deo per tonsuram noscuntur:



8 Que bine aut terne. aut certe singule sine pastore. non dominicis sed suis incluse ouilibus. pro lege eis est desideriorum uoluptas:



9 cum quicquid putauerint uel elegerint. hoc dicunt sanctum: & quod noluerint [55 a] hoc putant non licere.



10 Quartum uero genus est sanctimonialium. quod nominatur gyrouagum: que tota uita sua per diuersas prounitas. ternis aut quaternis diebus per diuersorum cellas hospitantur.



11 Semper uage & numquam stabiles: & propriis uoluptatibus & gule illecebris seruientes. & per omnia deteriores sarabaitis.



12 De quarum miserrima omnium conuersatione: melius est silere quam loqui.



13 His ergo omnibus omissis: ad cenobitarum fortissimum genus disponendum. adiuvante domino ueniamus.



Note to Chapter 1:

13. 1:6. natura ] naturam





[Chapter 2]



[55 b] Qualis debet esse abbatissa.

1 Abbatissa que preesse digna est monasterio. semper meminisse14 debet quod dicitur: & nomen maioris factis implere.



2 [56 a] Christi enim uices agere in monasterio creditur: quando ipsius uocatur prenomine.



3 dicente apostolo. Accepistis spiritum adoptionis filiorum: in quo clamamus abba pater.



4 Ideoque abbatissa nichil extra preceptum domini quod absit. debet aut docere aut constituere uel iubere.



5 Sed iussio eius uel doctrina fermentum diuine iustitie in discipularum mentibus conspergatur.



6 Memor sit semper abbatissa: quia doctrine sue uel discipularum obedientie utrarumque rerum in tremendo iuditio dei facienda erit discussio.



7 Sciatque abbatissa culpe. pastoris incumbere: quicquid in ouibus paterfamilias utilitatis minus potuerit inuenire.



8 Tantum iterum liber erit: ut si inquieto uel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa. & morbidis earum actibus uniuersa fuerit cura exibita:



9 abbatissa earum in iuditio domini absoluta dicat cum propheta domino. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo ueritatem tuam &

salutare tuum dixi: ipsi autem contempnentes spruerunt me.



10 Et tunc15 demum inobedientibus cure sue ouibus: pena sit eis preualens ipsa mors.



11 Ergo cum aliqua suscipit nomen abbatisse dupplici debet doctrina suis preese discipulis:



12 id est omnia bona & sancta factis amplius quam uerbis

ostend-[56 b]-at. Vt capacibus sanctimonialibus mandata domini uerbis proponat: duris uero corde & simplicioribus. factis suis diuina precepta demonstret.



13 Omnia uero que subiectis docuerit esse contraria. in suis factis indicet non agenda: ne aliis predicans ipsa reproba inueniaitur:



14 Ne quando illi dicat deus peccanti. Quare tu enarras iustitias meas: & assumis testamentum meum per os tuum. Tu uero hodisti disciplinam. & proiecisti sermones meos retrosum.



15 Et qui in fratris tui oculo festucam uidebas: in tuo trabem non uidisti.



16 Non ab eo persona in monasterio discernatur.



17 Non una plus ametur quam altera. nisi quam in bonis actibus aut obedientia inuenerit meliorem.16



18 Non preponatur ingenua ex seruitio conuertenti: nisi forte aliqua rationabilis causa exsistat.



19 Quod si ita iustitia dictante abbatisse uisum fuerit: & de cuiuslibet ordine id faciat. Sin alias. propria teneant loca:



20 quia siue ancilla siue libera. omnes in Christo [unum]17 sumus. & sub uno domino equalem18 seruitutis militiam baiulamus: & quia non est personarum acceptio aput deum.



21 Solummodo in hac parte aput ipsum discernimur: si meliores ab aliis in operibus bonis & humiles inueniamur.



22 Ergo equalis sit ab eo omnibus caritas: [57 a] una prebeatur [in]19 omnibus secundum merita disciplina.



23 In doctrina namque sua abbatissa apostolicam debet illam semper formam seruare. in qua dicit. Argue: increpa: obsecra:



24 id est miscens temporibus tempora: terroribus blandimenta Dirum magistre pium matris ostendat affectum:



25 id est indisciplinatas & inquietas debet durius arguere: obedientes & mites. & pacientes. ut in melius profitiant obsecrare: negligentes autum & contempnentes ut increpet & corripiat admonemus.



26 Neque dissimulet peccata delinquentium: sed mox ut ceperint oriri. radicitus ea ut preualet amputet: memor periculi hely sacerdotis de sylo.



27 Et honestiores quidem &20 intelligiblies animos prima &21 secunda ammonitione uerbis corripiat:



28 improbos autem & duros ac superbos. uel inobedientes. uerberum uel corporis castigatione in ipso initio peccati coherceat: sciens scriptum. Stultus uerbis non corrigitur.



29 Et iterum. Percute filium tuum uirga. & liberabis animam eius a morte.



30 Meminisse semper debet abbatissa quod est meminisse quod dicitur: & scire quia cui plus committitur: plus ab ea exigitur:



31 Sciatque quam difficilem & arduam rem suscepit. regere animas: & multarum seruire moribus. Et aliam quidem blandi-[57 b]-mentis. aliam uero increpationibus: aliam suasionibus:



32 & secundum uniuscuiusque: qualitatem uel intelligentiam. ita se omnibus conformet & aptet: ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur: uerum in augmentatione boni gregis gaudeat.



33 Ante omnia ne dissimulans aut paruipendens salutem animarum sibi commissarum. plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis & caducis atque terrenis:



34 sed semper cogitet quia animas suscepit regendas: de quibus & rationem redditura est.



35 Et ne causetur de minore forte substantia: meminerit scriptum. Primum querite regnum dei & iustitiam eius: et22 hec omnia aditientur uobis.



36 Et iterum. Nichil deest timentibus eum.



37 Sciatque quia qui suscipit animas regendas: preparet se ad rationem reddendam.



38 Et quantum sub cura sua sororum se habere scierit numerum: agnoscat pro certo. quia in die iuditii ipsarum omnium23 animarum est redditura domino rationem sine dubio addita & sue anime.



39 Et ita timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ouibus: cum de alienis cauet ratiociniis redditur de suis sollicita.



40 Et cum de ammonitionibus suis emendationem aliis subministrat: ipsa efficitur a uitiis emendata.







Notes to Chapter 2:

14. 2:1. meminisse ] memisisse

15. 2:10. tunc: in right margin.

16. 2:17. meliorem ] meliore/am: Correction: e above a.

17. 2:20. Christo unum: Schröer adds unum; also Delatte.

18. 2:20. equalem ] equalem equalem; first instance crossed out.

19. 2:22. prebeatur ] prebeatur in: in crossed out, but is retained by Schröer; not by Delatte.

20. 2:27. quidem & ] sic; Schröer uses quidem atque.

21. 2:27. prima & ] sic; Schröer uses prima uel.

22. 2:35. et ] ut

23. 2:38. omnium ] omnium omnium; first instance crossed out.





[Chapter 3]



[60 a] De adhibendis ad consilium sororibus.



1 Quociens aliqua precipua agenda sunt24 in monasterio: convocet abbatissa omnem congregationem: & dicat ipsa unde agitur.



2 Et audiens consilium sororum. tractet apud se: & quod utilius iudicauerit. faciat.



3 Ideo omnes ad consilium uocari diximus: quia sepe iuniori dominus reuelat. quod melius est.



4 Sic autem dent sorores consilium cum omni humilitatis subiectione. ut non presumant procaciter defendere quod eis uisum fuerit.



5 sed magis in abbatisse pendeat arbitrio: ut quod salubrius iudicauerit esse: ei eunte obediant.



6 Sed sicut dispiculis conuenit obedire magistro: ita & ipsam prouide & iuste condecet cuncta disponere.



7 In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam: neque ab ea temere deuietur ab aliqua.



8 Nulla in monasterio proprii cordis sequatur uoluntatem:



9 neque presumat aliqua cum abbatissa sua proterue intus aut foris monasterium contendere.



10 Quod si presumpserit: regulari discipline subiaceat.



11 Ipsa tamen abbatissa cum timore dei & obseruatione regule omnia faciat: sciens se procul dubio de omnibus iuditiis suis equissimo iudici deo rationem reddituram.



12 Si qua uero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus: seniorum tantum utatur consilio.



13 sicut scriptum est. Omnia fac cum consilio: & post factum non penitebis.



Note to Chapter 3:

24. 3:1. sunt ] sic; Schröer has sun; probably a printing error.





[Chapter 4]



[61 b] Que sunt instrumenta bonum operum.



1 In primis dominum deum diligere. ex toto corde. tota anima. tota uirtute.



2 Deinde proximum. tanquam se ipsum.



3 Deinde non occidere:



4 non adulterari:



5 non facere furtum:



6 non concupiscere:



7 non falsum testimonium dicere.



8 Honorare omnes homines:



9 & quod sibi fieri quis non uult alii ne faciat.



10 Abnegare semetipsum sibi: ut sequatur Christum;



11 Corpus castigare:



12 delitias non amplecti:



13 ieiunium25 amare:



14 pauperes recreare:



15 nudum uestire:



16 infirmum uisitare:



17 mortuum sepelire:



18 in tribulatione subuenire.



19 Dolentem consolari:



20 a seculi actibus se facere alienam:



21 nichil amori Christi preponere.



22 Iram non perficere:



23 iracundie tempus non reseruare:



24 dolum in corde non tenere:



25 pacem falsam non dare:



26 caritatem non derelinquere.



27 Non iurare. ne forte periuret:



28 ueritatem ex corde & ore proferre:



29 malum pro malo non reddere:



30 iniuriam non facere: sed & factam pacienter sufferre:



31 inimicos diligere:



32 maledicentes se non remaledicere. sed magis benedicere:



33 persecutionem pro iustitia sustinere.



34 Non esse superbam:



35 non uinolentam:26



36 non [62 a] multum edacem:



37 non somnolentam:



38 non pigram:



39 non iniuriosam:



40 non detractatricem.



41 Spem suam deo committere.



42 bonum aliquid in se cum uiderit. deo applicet non sibi:



43 malum uero a se semper factum sciat & sibi reputet.



44 Diem iuditii timere:



45 iehennan expauescere:



46 uitam eternam omni concupiscentia spiritali desiderare:



47 Mortem cotidie ante oculos suspectam habere:



48 actus uite sue omni hora custodire:



49 in omni loco deum se respicere27 pro certo scire:



50 cogitationes malas cordi suo aduenientes mox ad Christum allidere: & seniori spiritali patefacere.



51 Os suum a malo uel prauo eloquio custodire:



52 multum loqui non amare:



53 uerba uana aut risui apta non loqui:



54 risum multum aut excussum non amare:



55 lectiones sanctas libenter audire:



56 orationi frequenter incumbere:



57 mala sua preterita cum lacrimis uel gemita cotidie in oratione domino confiteri:



58 de ipsis malis de cetero emendare:



59 desideria carnis non perficere:



60 uoluntatem propriam odire.28



61 Preceptis abbatisse in omnibus obedire: etiam si ipsa aliter quod absit agat: memor illius dominici precepti. Que dicunt facite: que autem faciunt. facere nolite.



62 Non uelle dici sanctam antequam sit: sed prius esse sit29 quod uerius dicatur.



63 Precepta dei factis cotidie adimplere:



64 castitatem amare:



65 nullum hodire:



66-67 zelum & inuidiam [62 b] non habere.



68 contentionem non amare:



69 elationem & lactantiam30 fugere:



70 seniores uenerari:



71 iuniores diligere:



72 in Christi amore. pro inimicis orare:



73 cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire:



74 & de dei misericordia numquam desperare.



75 Ecce hec sunt instrumenta artis spiritalis:



76 que cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta: & in die iuditii reconsignata. illa nobis31 merces a domino recompensabitur. quam ipse promisit.



77 quod oculus non uidit. nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit: que preparauit deus his qui diligunt eum.



78 Officina uero ubi hec omnia32 diligenter operemur: claustra sunt

monasterii. & stabilitas in congregatione.



Notes to Chapter 4:

25. 4:13. ieiunium ] ieiunium non: non is crossed out.

26. 4:34-35. According to Schröer, superbam and uinolentam were originally written with um endings and later corrected. This is not evident from the microfilm.

27. 4:49. respicere ] respire

28. 4:60. odire ] hodire; initial h partially erased.

29. 4:62. esse sit quid ] sic; Schröer omits sit; Delatte has esse quo.

30. 4:69. elationem & lactantiam fugere: & lactantiam above the line.

31. 4:76. nobis ] uobis

32. 4:78. nec omnia diligenter: omnia above the line.





[Chapter 5]



[64 a] De obedientia.

1 Primus humilitatis gradus est: obedientia sine mora.



2 Hec conuenit his que nichil sibi Christo carius existimant: aliquit



3 propter seruitium sanctum quod professe sunt. seu propter metum gehenne. uel gloriam uite eterne:



4 mox ut aliquid imperatum33 a maiore fuerit. ac si diuinitus imperetur.34 moram pati nesciunt in faciendo.



5 De quibus dominus dicit. Obauditu35 auris obediuit michi.



6 Et item dicit doctoribus. Qui uos audit36 me audit.



7 Ergo hec tales relinquentes statim que sua sunt. & uoluntatem propriam deserentes:



8 mox exocupatis manibus & quod agebant in perfectum relinquentes: uicino pede obedientie iubentis uocem factis secuntur:



9 & uelut uno momento predicta magistre iussio. & perfecta discipule opera. in uelocitate timoris dei. ambe res communiter cicius explicantur:



10 Quibus ad uitam eternam gradiendi amor incumbit:



11 ideo angustam uiam arripiunt: unde dominus dicit. Angusta uia est. que ducit ad uitam:



12 ut non suo arbitrio uiuentes. uel desideriis suis & uoluptatibus obedientes: sed ambulantes alieno iuditio & imperio. in cenobiis degentes. abbatissam sibi preesse desiderant.



13 Sine dubio [64 b] hee tales illam domini imitantur sententiam: qua dicit. Non ueni facere uoluntatem meam: sed eius qui misit me.



14 Sed hec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit deo & dulcis hominibus: si quod iubetur non trepide37 non tarde. non tepide. aut cum murmure. uel cum responso nolentis effitiatur:



15 quia obedientia que maioribus prebetur: deo exibetur. Ipse enim dicit. Qui uos audit: me audit.



16 Et cum bono animo a discipulabus preberi oportet: quia hilarem datorem diligit deus.



17 Nam cum malo animo si obedit discipula: & non solum ore sed eciam corde. si murmurauerit:



18 & si impleat iussionem: tamen acceptum iam non erit deo: qui cor respicit murmurantis.



19 Et pro tali facto nullam consequitur gratiam: imo38 penam murmurantium incurrit. si non cum satisfacitione emendauerit.



Note to Chapter 5:

33. 5:4. imperatum ] impetratum

34. 5:4. imperetur ] impetretur

35. 5:5. Obauditu ] auditu; Delatte has In auditu.

36. 5:6. uos audit ] uos audit audit; repetition crossed out.

37. 5:14. trepide ] tetrepide: initial te crossed out.

38. 5:19. imo ] immo





[Chapter 6]



[65 b] De taciturnitate.



1 Faciamus quod ait propheta. Dixi: custodiam uias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam: obmutui & humilitatus sum. & silui a bonis.



2 Hic ostendit propheta. si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri: quanto magis a malis uerbis propter penam peccati debet cessari.



3 Ergo quamuis de bonis & sanctis & edificationum eloquiis. perfectis discipulis propter taciturnitatis grauitatem. rara loquendi concedatur licentia:



4 quia scriptum est. In multiloquio non effugies peccatum.



5 Et alibi. Mors & uita in ma-[66 a]-nibus lingue.



6 Nam loqui & docere magistram conuenit. tacere & audire discipule condecet.



7 Et ideo si qua requirenda sunt a priore cum omni humilitate & subiectione reuerentie requirantur. ne uideatur plus loqui quam expedit.39



8 Scurilitates uero uel uerba ociosa. & risum mouentia: eterna clausura in omnibus locis dampnamus: et ad tale eloquium discipulam aperire os non permittimus.



Note to Chapter 6:

39. 6:7. ne...expedit: underlined.





[Chapter 7]



[66 b] De humilitate.



1 Clamat nobis scriptura diuina dicens. Omnis qui se exaltat humiliabitur: & qui se humuliat exaltabitur.



2 Cum ergo hec dicit ostendit nobis omnem exaltationem genus esse40 superbie:



3 quod se cauere propheta iudicat dicens. Domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. Neque ambulaui in magnis: neque in mirabilibus super me.



4 Sed quid: Si non humiliter sentiebam. sed exaltaui animam meam: sicut ablactatus super matre sua: ita retributio in animam meam.



5 Vnde sorores si summe humilitatis uolumus culmen attingere: & ad exaltationem illam celestem. ad quam per presentis uite humilitatem ascenditur uolumus uelociter peruenire:



6 actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est. que in sompno iacob apparuit: per quam ei descendentes & as-[67 a]-cendentes angeli monstrabantur.



7 Non aliud sine dubio descensus ille & ascensus a nobis intelligitur: nisi exaltatione descendere: & humilitate ascendere.



8 Scala uero ipsa erecta. nostra est uita in seculo: que humiliato corde a domino erigitur ad celum.



9 Latera enim eius scale: dicimus nostrum esse corpus. & animam. In qua latera diuersos gradus humilitatis uel discipline euocatio diuina ascendendos inseruit.





[67 b] De duodecum gradibus41 humilitatis.42



10 Primus [itaque]43 humilitatis gradus est: si timorum dei sibi ante oculos semper ponens. obliuionem omnino fugiat:



11 & semper sit memor omnium que precepit deus. & qualiter contempnentes deum in gehennam pro peccatis incidunt: & uitam eternam que timentibus deum preparata est. animo suo semper reuoluat:



12 & custodiens se omni hora a peccatis & uitiis: id est cogitationum. lingue. oculorum. mannuum. pedum. uel uoluntatis proprie: sed & desideria carnis ampu-[68 a]-tare festinet.



13 Estimet se homo de celis a deo semper respici omni hora: & facta sua omni loco ab aspectu diuinitatis uideri: & ab angelis deo omni hora renuntiari.



14 Demonstrat nobis hoc propheta: cum in cogitationibus nostris deum semper presentem ostendit dicens. Scrutans corda & renes deus.



15 Et iterum. Dominus nouit cogitationes hominum quoniam uane sunt.



16 Et item dicit. Intellexisti cogitationes meas a longe.



17 Et quia cogitatio hominis confitebitur tibi.



18 Nam ut sollicita sit circa cogitationes44 suas peruersas: dicat semper utilis soror in corde suo. Tunc ero inmaculata coram eo: si obseruauero me ab iniquita mea.



19 Voluntatem uero propriam ita facere prohibemur: cum dicit scriptura nobis. Et a uoluntatibus tuis auertere.



20 Et item rogemus deum in oratione: ut fiat uoluntas eius in nobis.



21 Docemur ergo merito nostram non facere uoluntatem: cum cauemus illud quod dicit sancta scriptura. Sunt uie que putantur ab hominibus recte: quarum finis usque ad profundum inferni demergit.



22 Et cum item cauemus illud quod de negligentibus dictum est. Corrupti sunt & abhominabiles facti sunt in uoluptatibus suis.



23 In desideriis uero carnis. ita nobis deum credamus semper [esse]45 presentem.46 cum dicit propheta. [68 b] Domine ante te omne desiderium meum.



24 Cauendum ergo ideo malum desiderium: quia mors secus introitum delectationis posita est.



25 Vnde scriptura precipit dicens. Post concupiscentias tuas non eas.



26 Ergo si oculi domini speculantur bonos & malos:



27 & dominus de celo semper respicit super filios hominum. ut uideat si est intelligens aut requirens deum:



28 & si ab angelis nobis deputatis cotidie47 domino factori nostro opera nostra enuntiantur:



29 cauendum est omni hora sorores sicut dicit in psalmo propheta. ne nos declinantes in malum. & inutiles factas aliqua hora aspitiat deus.



30 Et parcendo. nobis in hoc tempore quia pius est. & expectat nos conuerti in melius: ne dicat nobis in futuro. Hec fecisti & tacui.





[70 a] ii.48



31 Secundus gradus humilitatis est: si propriam quis non amans uoluntatem. desideria sua non delectetur implere:





32 sed uocem illam domini factis imitetur dicentis. Non ueni facere uoluntatem meam: sed eius qui misit me.



33 Item dicit scriptura. Voluntas habet penam: et necessitas parit coronam.





[70 a] .iii.



34 Tertius humilitatis gradus est: ut quis pro dei amore omni obedientia se subdat maiori. imitans dominum de quo dicit apostolus. Factus [est]49 obediens patri usque50 ad mortem.





[70 a] .iiii.



35 Quartus humilitatis gradus est: si in ipsa obedientia duris & contrariis rebus. uel etiam quibuslibet irrogatis iniuriis tacita conscientia patientiam am-[70 b]-plectatur



36 & sustinens non lacescat uel discedat: dicente scriptura. Qui perseuerauerit usque in finem: hic saluus erit.



37 Item. Confortetur cor tuum & sustine dominum.



38 Et ostendens fidelem pro domino uniuersa etiam contraria sustinere debere. dicit ex persona sufferentium. Propter te morte afficimur tota die: estimati sumus ut oues occisionis.



39 Et securi de spe retributionis diuine: subsecuntur gaudentes & dicentes. Sed in his omnibus superamus: propter eum qui dilexit nos.



40 Et item alio loco scriptura. Probasti nos inquit deus: igne nos examinasti. sicut examinatur argentum. Induxisti nos in laquem:51 posuisti tribulationes in dorso nostro.



41 Et [ut]52 ostendens sub priore nos esse debere: subsequitur dicens. Imposuisti homines super capita nostra.



42 Sed & preceptum domini in aduersis & iniuriis per patientiam adimplentes: qui percussi in maxillam prebent & aliam: auferenti tunicam. dimittunt & pallium: angariati miliario. uadunt & duo:



43 cum paulo apostolo falsos fratres sustinent: & persecutionem paciuntur propter iustitiam. & maledicentes se benedicunt.





[71 b] .v.





44 Quintus humilitatis gradus est: si omnes cogitationes malas cordi suo aduenientes. uel mala a se absconse commissa. per humilem confessionem abbatisse non celauerit sue:



45 hortans nos de hac re scriptura dicens. Reuela domino uiam tuam: & spera in eo.



46 Et item dicit. Confitemini domino quoniam bonus: quoniam in seculum misericordia eius.



47 Et item propheta. Delictum meum cognitum tibi feci. & iniustitias53 meas non operui.



48 Dixi. pronuntiabo aduersum me iniustitias meas domino: & tu remisisti impietatem cordis mei.





[72 a] .vi.



49 Sextus humilitatis gradus est: si omni uilitate uel extremitate contenta sit sanctimonialis. & [ad]54 omnia que sibi iniunguntur. uelut operatricem malam & indignam se iudicet.



50 dicens sibi55 cum propheta. Ad nichilum redacta sum & nesciui: ut iumentum facta sum aput te: & ego semper tecum.





[72 a] .vii.



51 Septimus humilitatis gradus est: si omnibus se inferiorem & uiliorem non solum sua lingua pronuntiet. sed etiam intimo cordis credat affectu:



52 humilians se & dicens cum propheta. Ego autem sum uermis & non homo: obprobrium hominum & abiectio plebis.



53 Exaltata sum & humiliata. & confusa.



54 Et item. Bonum michi quod humi-[72 b]-liasti me: ut discam mandata tua.



[72 b] .viii.



55 Octauus humilitatis gradus est: si nichil agat sanctimonialis. nisi quod communis monasterii regula: uel maiorum cohortantur exampla.





[72 b] .ix.



56 Nonus humilitatis gradus est: si linguam ad loquendum prohibeat sanctimonialis & taciturnitatem habens. usque ad interrogationem non loquatur.



57 Monstrante scriptura. quia in multiloquio non effugietur peccatum:



58 & quia uir linguosus non dirigetur super terram.





[73 a] .x.



59 Decimus humilitatis gradus est: si sanctimonialis non sit facilis ac prompta in risu: quia scriptum est. Stultus in risu exaltat uocem suam.





[73 a] .xi.



60 Vndecimus humilitatis gradus est: si cum loquitur sanctimonialis. leniter & sine risu humiliter cum grauitate: & pauca uerba & rationabiliter loquatur: & non sit clamosa in uoce:



61 sicut scriptum est. Sapiens uerbis innotescit paucis.





[73 a] .xii.



62 Duodecimus gradus humilitatis est: si non solum sanctimonialis corde. sed etiam ipso corpore hu-[73 b]-militatem uidentibus se semper indicet:



63 id est in opere. in oratorio. in monasterio. in orto. in uia. in agro. uel ubicumque sedens.56 ambulans uel stans. inclinato sit semper capite. defixis in terram aspectibus:



64 reum se omni hora a peccatis suis existimans. iam se tremendo iudicio dei representari estimet.



65 dicens sibi in corde semper. illud quod publicanus ille euangelicus fixis in terram oculis dixit. Domine non sum dignus ego peccator leuare oculos meos ad celum.



66 Et item cum propheta. Incurvata sum. & humiliata sum usque quaque.



67 Ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis sanctimonialis mox ad caritatem dei perueniet illam que perfecta foras mittit timorem.



68 Per quam universa que prius non sine formidine obseruabat. absque ullo labore uelut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire:



69 Non iam timore gehenne. sed amore Christi & consuetudine ipsa bona. & delectatione uirtutum:



70 que dominus iam in operario suo mundo a uitiis & peccatis spiritus sancto dignabitur demonstrare.



Notes to Chapter 7:

40. 7:2. genus esse superbie: esse above the line.

41. 7:Subtitle: gradibus ] gradus

42. 7: Subtitle: The entire subtitle is an expansion.

43. 7:10. primus itaque: Schröer adds itaque; also Delatte.

44. 7:18. cogitationes ] cgitationes; Schroer reads egitationes.

45. 7:23. semper esse: Schröer adds esse; Delatte uses semper sum.

46. 7:23. presenten ] prentem

47. 7:28. cotidie ] cotidie die noctuque: die noctuque crossed out.

48. 7: Subtitle. Here and below in this chapter, numerical subtitles ii - xii are added in the MS.

49. 7:34. factus est: Schröer adds est. Delatte has factus obediens.

50. 7:34. patri usque: added at the end of the line.

51. 7:40. laquem ] laqueum

52. 7:41. et ut ostendens: Schröer adds ut; Delatte has et ut ostendat.

53. 7:47. iniustitias ] iustitias

54. 7:49. & ad omnia ] & omnia; Schröer adds ad; also Delatte.

55. 7:50. dicens sibi: Schröer omits sibi; also Delatte.

56. 7:63. sedens] sedet






Continue with Chapter 8
Return to Table of Contents
Return to Feminist Benedictine Rule Page




 

Rev. 09.iv.2000 / www.osb.org/aba/rb/feminine/winteney/winlat1.html