London, British Library, Cotton Claudius D III, f50a - f138a





[Chapter 8]



[74 a] De officiis diuinis in noctibus.



1 Hiemis tempore id est a calendis nouembris usque in pascha. iuxta considera-[74 b]-tionem rationis. octaua hora noctis surgendum est:



2 ut modice amplius de media nocte pausetur: & iam digesti57 surgant.



3 Quod uero restat post uigilias: a sororibus que psalterii uel lectionum aliquid indigent. meditationi inseruiatur.



4 A pascha autem usque ad supradictas calendas nouembris sic temperetur hora uigiliarum agenda: ut paruissimo interuallo quo sorores ad necessaria nature exeant custodito: mox matutini qui incipiente luce agendi sunt subsequantur.



Note to Chapter 8:

57. 8:2. digesti: sic





[Chapter 9]



[75 a] Quanti psalmi dicendi sunt nocturnis horis.

1 Hyemis tempore premisso in primis uersu. Deus in adiutorium meum intende: [Domine ad adiuuandum me festina:]58 in secundo ter dicendum [est].59 Domine labia mea aperies. & os meum annuntiabit laudem tuam.



2 Cui subiugendus60 est tertius psalmus. & gloria.



3 Post hunc psalmus nonagesimus quartus cum antiphona: aut certe decantandus.



4 Inde sequatur ambrosianus: deinde sex psalmi cum antiphonis.



5 Quibus dictis: dicto uersu benedicat abbatissa: Et sedentibus omnibus in scamnis legantur uicissim a sororibus in codice super analogium tres lectiones: inter quas tria responsoria cantantur.



6 [Duo responoria sine gloria dicantur:]61 post terciam uero lectionem que cantat dicat gloriam.



7 Quam dum incipit cantrix dicere: mox omnes de sedilibus suis surgant ob honorem & reuerentiam sancte trinitatis.



8 Codices autem legantur in uigiliis: tam ueteris quam noui testamenti diuine auctoritatis. Sed expositiones earum que a nominatissimis doctoribus & ortodoxis catholicis patribus facte sunt.



9 Post has uero tres62 lectiones cum responsoriis suis sequantur reliqui sex psalmi cum alleluia canendi.





10 Post hos lectio apostoli sequatur ex corde recitanda: & uersus. &

sup-[75 b]-plicatio letanie. id est kyrieleison:



11 & sic finiantur uigilie nocturne.



Notes to Chapter 9:

58. 9:1. Domine ad adiuuandum me festina: Schröer adds; also Delatte.

59. 9:1. dicendum est: Schröer adds est; also Delatte.

60. 9:2. subiungendus ] subiendus

61. 9:6. Duo responsoria sine gloria dicantur: not added by Schröer but in Delatte and other versions.

62. 9:9. uero tres lectiones: tres above the line.





[Chapter 10]



[76 a] Qualiter estatis tempore Agatur nocturna laus.



1 A pascha autem usque ad kalendas nouembris: omnis ut supradictum est psalmodie quantitas teneatur:



2 excepto quod lectiones in codice propter breuitatem noctium minime legantur: sed pro ipsis tribus lectionibus una de ueteri testamento memoriter dicatur. Quam breue responsorium subsequatur:



3 & reliqua omnia ut dictum est impleantur: id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad uigilias nocturnas dicantur: exceptis tercio & nonagesimo quarto psalmo.







[Chapter 11]



[76 b] Qualiter dominicis diebus vigilie agantur.



1 Dominico die temperius63 surgatur ad uigilias.



2 In quibus uigiliis teneatur mensura: id est modulatis ut supra disposuimus sex psalmis & uersu: residentibus cunctis disposite per ordinem in subselliis. legantur in codice ut supra diximus quatuor lectiones cum responsoriis suis.



3 ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante gloria. Quam dum incipit: mox omnes cum reuerentia surgant.



4 Post quas lectiones: sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonis. sicut anteriores & uersu.



5 Post quos: iterum legantur alie quatuor lectiones cum responsoriis suis. ordine quo supra.



6 Post quas dicantur tria cantica. de prophetis: que instituerit abbatissa. Que cantica sum alleluia psallantur.



7 Dicto etiam uersu. & benedicente abbatissa. legantur alie quatour lectiones de nouo testamento: ordine quo supra.



8 Post quartum autem responsorium incipiat abbatissa ympnum: Te deum laudamus. [77 a]



9 Quo perdicto: legat sacerdos lectionem de euuangelio: cum honore & tremore stantibus omnibus.



10 Qua perlecta. respondeant omnes amen. Et subsequatur mox [abbatissa]64 hymnum: Te decet laus. Et data benedictione: incipiant matutinos.



11 Qui ordo uigiliarum omni tempore tam estatis. quam hyemis equaliter in die dominico teneatur:



12 nisi forte quod absit tardius surgatur. & aliquit de lectionibus breuiandum est. aut responsoriis.



13 Quod tamen omnino caueatur. ne proueniat. Quod si contigerit. digne inde satisfaciat deo in oratorio. per. cuius euenerit neglectum.



Notes to Chapter 11:

63. 11:1. temperius ] temperies

64. 11:10. mox abbatissa: Schröer adds abbatissa; Delatte has Abbas.







[Chapter 12]



[77 b] Quomodo maturinorum sollempnitas agatur.

1 In matutinis dominico die in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus sine antiphona in directum.



2 Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia.



3 Post quem: dicatur centesimus septimus decimus & sexagesimus

se-[78 a]-cundus.



4 Inde benedictiones & laudes: lectio de apocalipsi una ex corde: & responsorium. ambrosianum. uersus. canticum de euuangelio. letania. & completum est.





[Chapter 13]



[78 a] Qualiter priuatis diebus matutini agantur.



1 Diebus autem priuatis matutinorum solempnitas ita agatur:



2 id est ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona. subtrahendo modice sicut dominica: ut omnes65 occurrant ad quinquagesimum qui cum antiphona dicatur.



3 Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem: id est



4 secunda feria: quintus & trigesimus66 quintus.



5 Tercia feria: quadragesimus secundus. & quinquagesimus sextus.



6 Quarta feria: sexagesimus tercius. & sexagesimus quartus.



7 Quinta feria: octogesimus septimus. & octogesimus nonus.



8 Sexta feria: sep-[78 b]-tuagesimus quintus. & nonagesimus primus.



9 Sabbato autem: centesimus quadragesimus secundus: & canticum deuteronomii: quod diuidatur in duas glorias.



10 Nam ceteris diebus canticum unumquodque die suo ex prophetis. sicut psallat ecclesia romana dicatur.



11 Post hec sequantur laudes: deinde lectio una apostoli memoriter recitanda: responsorium. ambrosianum. uersus. canticum. de euuangelio. letania: & completum est.



12 Plane agenda matutina. uel uespertina. non transcat aliquando: nisi in ultimo ordine oratio dominica dicatur omnibus [audientibus]67 a priore propter scandalorum spinas que oriri solent:



13 ut conuenti per ipsius orationis sponsionem qua dicunt. dimitte nobis debita nostra. sicut & nos dimittimus debitoribus nostris: purgent se ab huiusmodi uitio.



14 Ceteris uero agendis ultima pars eius orationis dicatur: ut ab omnibus respondeatur. Sed libera nos a malo.



Notes to Chapter 13:

65. 13:2. omnes ] omne

66. 13:4. trigesimus ] trisimas

67. 13:12. omnibus audentiebus: Schröer adds audentibus; also Delatte.







[Chapter 14]



[79 b] Qualiter in sanctorum nataliitis vigilie agantur

1 In sanctorum uero festuitatibus uel omnibus solempnitatibus sicut diximus dominico die agendum. ita agatur:



2 excepto quod psalmi68 aut antiphone uel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur. Modus autem suprascriptus teneatur.



Note to Chapter 14:

68. 14:2. psalmi ] spalmi











[Chapter 15]



[80 a] Quibus temporibus allelulia dicatur.



1 A sancto pascha usque ad pentecosten sine intermissione dicatur alleluia. tam in psalmis quam in responsoriis.



2 A pentecosten autem usque in caput quadragesime: omnibus noctibus cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur.



3 Omni uero dominica extra quadragesimam. cantica. matutini.69 prima. tercia. sexta. nonaque cum alleluia dicantur. Vespera uero cum antiphona.



4 Responsoria uero numquam dicantur cum alleluia: nisi a pascha usque ad pentecosten.



Note to Chapter 15:

69. 15:3. matutini ] matini







[Chapter 16]



[80 b] Qualitur diuina opera per diem agantur.



1 Ut ait propheta. Septies in die laudem dixi tibi.



2 Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur: si matutini.70 prime. tercie. sexte. none. uespere. completoriique tempore. nostre seruitutis officia persoluamus:



3 quia de hiis horis dixit propheta: septies in die laudem dixi tibi.



4 Nam de nocturnis uigiliis. idem propheta ait. Media nocte surgebam ad confitendum tibi.



5 Ergo his temporibus referamus laudes creatori nostro super iuditia iustitie sue: id est matutinis.71 prima. tercia. sexta. nona. uespera. completorio: & nocte surgamus ad confitendum ei.



Notes to Chapter 16:

70. 16:2. matutini ] matutino/i: o written over i.

71. 16:5. matutinis ] matutinos







[Chapter 17]



[81 a] Quanti psalmi per easdem horas dicendi sunt.



1 Iam de nocturnis uigiliis uel matutinis digessimus ordinem psalmodie: nunc de sequentibus horis uideamus.



2 Prima hora72 dicantur tres psalmi singillatim. & non sub una gloria.



3 hymnus eiusdem hore. post [uersum]73 deus in adiutorium meum intende. antequam psalmi incipiantur.



4 Post expletionem uero trium psalmorum recitetur lectio una: uersus & kyrieleison: & misse sint.



5 Tercia uero & sextra & nona eo ordine celebretur oratio: id est uersus. ympni earundem horarum. terni psalmi. lectio. uersus. kyrieleison: & misse sint.



6 Si maior congregatio fuerit: cum antiphonis: si uero minor: in directum psallantur.



7 Vespertina autem sinaxis: quatuor psalmis cum antiphonis terminetur.



8 Post quos psalmos: lectio recitanda est. Inde responsorium. ambrosianum. uersus. canticum de euuangelio. letania. & oratio dominica. & misse fiant.



9 Completorium autem trium psalmorum dictione terminetur. [81 b] Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt.



10 Post quos ympnus eiusdem hore: lectio una. uersus. kyrieleison: & benedictio: & missse fiant.



Notes to Chapter 17:

72. 17:2. prima hora dicantur: hora above the line.

73. 17:3. post uersum: Schröer adds uersum; also Delatte.





[Chapter 18]



[82 a] Quo ordine psalmi dicendi sunt.



1 In primis semper diurnis horis dicatur versus. deus in adiutorium meum intende. domine ad adiuuandum me festina. & gloria: inde ympnus uniuscuiusque. hore:



2 deinde prima hora dominica dicenda quatuor capitula. psalmi centesimi octaui decimi.



3 Reliquis uero horis. id est tertia. sexta [uel]74 nona: terna capitula. supradicti psalmi centesimi octaui decimi dicantur.



4 Ad primam autem secunde ferie dicantur tres psalmi: id est primus. secundus & sextus.



5 Et ita per singulos dies. ad primam usque ad dominicam dicantur per ordinem terni psalmi usque ad nonum decimum psalmum: ita sane. ut nonus psalmus & septimus decimus diuidantur in duas glorias.



6 Et sic fiat: ut semper ad uigilias dominica a uicesimo psalmo incipiatur.



7 Ad terciam uero & sextam [82 b] & nonam secunde ferie: nouem capitula. que residua sunt de centesimo octauo decimo psalmo. ipsa terna per easdem horas dicantur.



8 Expenso ergo psalmo centesimo octauo decimo duobus diebus. id est dominica & secunda feria:



9 tercia feria iam ad terciam. sextam uel nonam psallantur terni psalmi. a centesimo nono decimo usque ad centesimum uicesimum septimum75 [id est]76 psalmi nouem.



10 Qui psalmi. semper usque ad dominicam per easdem horas itidem repetantur: Ympnorum nichilominus. lectionum uel uersuum dispositione uniformi cuntis diebus seruata:



11 & ita scilicet semper dominica a centesimo octauo decimo incipiatur.



12 Vespera77 autem: cotidie quatour psalmorum modulatione canatur.



13 Qui psalmi incipiantur a centesimo nono. usque ad centesimum quadragesimum septimum:



14 exceptis his qui in diuersis horis ex eis sequestrantur: id est a centesimo septimo decimo. usque ad centesimum uicesimum septimum. & centesimo tricesimo tercio: & centesimo quadragesimo secundo.



15 Reliqui omnes: in uespera dicendi sunt.



16 Et quia minus ueniunt78 tres psalmi: ideo diuidendi sunt qui in numero suprascripto fortiores inueniuntur: [83 a] id est centesimus tricesimus octauus: [& centesimus quadragesimus tertius]79 & centesimus quadragesimus quartus:



17 Centesimus uero sextus decimus quia paruus est: cum centesimo quinto decimo coniungatur.



18 Digesto ergo ordine psalmorum uespertinorum reliqua. id est lectiones. responsoria. ympni. uersus. uel cantica. sicut supra diximus impleantur.



19 Ad completorium uero idem psalmi repetantur cotidie: id est quartus & nonagesimus. & centesimus tricesimus tercius.



20 Dispositio ordine psalmodie diurne reliqui omnes psalmi qui supersunt. equaliter diuidantur septem uigiliis noctium.



21 parciendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi: & duodecim per unamquamque. constituantur noctem.



22 Hoc precipue commonentes: ut si cui forte hec distributio psalmorum displicuerit: ordinet [si]80 melius aliter iudicauerit:



23 dum omnimodis id attendatur: ut omni ebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallatur: & dominico die semper a capite repetatur ad uigilias:



24 quia nimis81 iners deuotionis sue seruitium ostendunt sanctimoniales. que minus psalterio cum canticis consuetudinariis per septimane circulum psallunt:



25 dum legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue [83 b] impleuisse: quod nos tepide utinam septimana integra persoluamus.



Notes to Chapter 18:

74. 18:3. sexta uel nona: uel crossed out; retained by Schröer; Delatte has sexta et nona.

75. 18:9. centesimum uicensimum septimum psalmi: uicesimum septimum above the line.

76. 18:9. septimum ed est psalmi: Schröer adds id est; also Delatte.

77. 18:12. Vespera ] Vespere

78. 18:16. ueniunt ] inueniunt

79. 18:16. & tertius et centesimum quadragesimus: Schröer adds; also Delatte.

80. 18:22. ordinet si: Schröer adds si; also Delatte.

81. 18:24. quia nimis iners: nimis above the line.





[Chapter 19]



[85 a] De disciplina psallendi.

1 Vbique credimus diunam esse presentiam. & oc-[85 b]-ulos domini in omni loco speculari bonos & malos.



2 maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione82 credamus. cum ad opus diuinum assistimus.



3 Ideo semper memores simus: quod ait propheta. Seruite domino in timore.



4 Et iterum. Psallite sapienter.



5 Et in conspectu angelorum psallam tibi.



6 Ergo consideremus qualiter operteat [nos]83 in conspectu diuinitatis & angelorum84 [eius]85 esse;



7 & sic stemus ad psallandum. ut mens nostra concordet uoci nostre.



Notes to Chapter 19:

82. 19:2. dubitatione ] dubutabitatione

83. 19:6. operteat nos: Schröer adds nos; also Delatte.

84. 19:6. angelorum ] anglorum

85. 19:6. angelorum eius: Schröer adds eius; Delatte does not.







[Chapter 20]



[85 b] De reuerencia orationis.



1 Si cum hominibus potentibus uolumus aliqua suggerere. non presumimus nisi cum humilitate & reuerentia:



2 quanto ma-[86 a]-gis domino deo uniuersorum cum omni humilitate & puritatis deuotione supplicandum est:



3 Et non in multiloquio: sed in puritate cordis & compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus.



4 Et ideo breuis debet esse & pura oratio: nisi forte ex affectu inspirationis diuine gratie protendatur.



5 In conuentu tamen. omnino breuietur oratio: & facto signo a priore: omnes pariter surgant.







[Chapter 21]



[86 a] De decanis monasterii.



1 Si maior fuerit congregatio. [86 b] elegantur de ipsis sorores boni testimonii & sancte conuersationis. & constituantur decane:



2 que sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus. secundum mandata dei & precepta abbatisse sue.



3 Que decane tales elegantur: in quibus abbatissa parciatur onera86 sua.



4 Et non eligantur per ordinem: sed secundum uite meritum & sapientie doctrinam.



5 Quod si aliqua ex eis forte inflata superbia reperta fuerit reprehensibilis: correpta semel & iterum atque87 tercio. si emendare uoluerit88 deitiatur:



6 & altera in loco eius que digna est subrogetur.



7 Et de preposita eadem constituimus.



Notes to Chapter 21:

86. 21:3. onera ] honera: initial h partially erased.

87. 21:5. & iterum atque ] sic; Schröer uses et iterum et; also Delatte.

88. 21:5. uoluerit ] noluerit







[Chapter 22]



[87 a] Quomodo dormiant sanctimoniales.



1 Singule per singula lecta dormiant.



2 lectisternia pro modo conuersationis secundum dispositionem abbatisse sue accipiant.



3 Si fieri potest: omnes in uno loco dormiant. Si autem multitudo non sinit: dene aut uicene cum sororibus suis que super eas sollicite sint pausent.



4 Candela iugiter in eadem cella ardeat: usque mane.





5 Uestite dormiant: & cincte cingulis aut funibus: & cultellos ad latus non habeant dum dormiunt. ne forte per sompnum uulnerentur dormientes.



6 Et ut parate sint sanctimoniales semper: & facto signo absque mora surgentes. festinent se inuicem preuneire ad opus dei: cum omni tamen grauitate & modestia.



7 Adolescentiores sorores iuxta se non habeant lecta: sed permixte89 cum sororibus.



8 Surgentes uero ad opus dei. inuicem se moderate cohortentur: propter sompnolentorum excusationes.



Note to Chapter 22:

89. 22:7. permixte ] per/mixte: per above the line.







[Chapter 23]



[87 b] De excommunicatione culparum.

1 Si qua soror contumax aut inobediens. aut superba. aut murmurans. uel in aliquo contraria existens sancte regule & preceptis sororum suarum90 contemptrix reperta fuerit:



2 hec secundum domini nostri preceptum admoneatur semel & secundo secreto a senioribus suis.



3 Si non emendauerit: [88 a] obiurgetur publice coram omnibus.



4 Si uero neque sic correxerit: si intelligit qualis pena sit.91 excommunicationi subiaceat.



5 Sin autem inproba est: uindicte corporali subdatur.



Notes to Chapter 23:

90. 23:1. suarum ] suorum

91. 23:4. qualis pena sit ] qualis sit pena sit; Schroer omits first sit; also Delatte.







[Chapter 24]



[88 a] Qualis debeat esse modus excommunicationis.



1 Secundum modum culpe: excommunicationis uel discipline debet extendi mensura.



2 Qui culparum modus: in abbatisse pendeat iuditio.



3 Si qua tamen soror in leuioribus culpis inuenitur: a mense participatione priuetur.



4 Priuate autem a mense consortio. ista erit ratio: ut in oratorio92 psalmum aut antiphonam non inponat: neque lectionem recitet: usque ad [88 b] satisfactionem.



5 Refectionem autem cibi post sororum refectionem sola accipiat.



6 Ut si uerbi gratia sorores reficiunt sexta hora: illa nona. Si sorores nona: illa uespera:



7 usque dum satisfactione congrua ueniam consequatur.



Note to Chapter 24:

92. 24:2. in oratorio: in right margin.







[Chapter 25]



[88 b] De grauioribus culpis.



1 Ea autum soror que grauioris culpe noxa tenetur: suspendatur a mensa simul et ab oratorio.



2 Nulla ei sororum in ullo iungatur consortio: neque in colloquio:



3 sed sola sit ad opus sibi iniunctum. persistens in penitentie luctu: sciens illam terribilem apostoli sententiam. dicentis.



4 tra-[89 a]-ditam93 huiusmodi hominum sathane in interitum carnis. ut spiritus saluus sit. in die domini.



5 Cibi autem refectionem sola percipiat. mensura uel hora qua preuiderit abbatissa ei competere.



6 Nec ab aliquaquam benedicatur transeunte: nec cibus qui ei datur.



Note to Chapter 25:

93. 25:4. traditam ] sic







[Chapter 26]



[89 a] De his que94 sine iussione abbatisse iunguntur excommunicatis.



1 Si qua soror presumpserit sine iussione abbatisse sorori

excom-[89 b]-municate quolibet modo se iungere. aut loqui cum ea uel mandatum ei dirigere:



2 similem sortiatur excommunicationis uindictam.



Note to Chapter 26:

94. 26:Title. que ] qui







[Chapter 27]



[89 b] Qualiter debeat abbatissa sollicita esse circa excommunicatos.



1 Omnem sollicitudinem gerat abbatissa circa delinquentes sorores: quia non est opus sanis medicus. sed male habentibus.



2 Et ideo uti95 debet omni modo ut sapiens medicus: inmittere sempectas. id est seniores sapientes sorores:



3 que quasi secrete consolentur sororem fluctuantem: & prouocent eam96 ad humilitatis satisfactionem: & consolentur eam ne habundantiori tristitia absorbeatur.



4 Sed sicut ait apostolus. confirmetur97 in eo caritas: & oretur pro ea ab omnibus.



5 Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbatissa & omni sagicitate & industria curare: ne aliquam de [90 a] creditis sibi ouibus perdat.



6 Nouerit enim se infirmarum curam suscepisse98 animarum. non super sanas tyrannidem:



7 & metuat prophete comminationem. per quem dicit deus. Quod crassum uidebatis assumebatis: & quod debile erat proiitiebatis.



8 Et pastoris boni pium imitetur exemplum: qui relictis nonaginta nouem99 ouibus in montibus. abiit. unam que errauerat querere.



9 Cuius infirmitati in tantum compassus est. ut100 eam in sacris humeris suis dignaretur inponere: & sic reportare ad gregem.



Notes to Chapter 27:

95. 27:2. Et ideo uti: Schröer omits uti; Delatte retains uti.

96. 27:3. eam ] eam eam

97. 27:4. confirmetur ] confirmatur

98. 27:6. suscepisse ] cepisse

99. 27:8. nouem ] nouam

100. 27:8-9. unam ... ut: in lower margin.





[Chapter 28]



[90 b] De his101 que sepius correpte non emendauerint.



1 Si qua soror frequenter correpta pro qualibet culpa. si etiam excommunicata non emendauerit: acrior ei accedat correptio: id est ut uerberum uindicta in eam procedat.



2 Quod si nec ita correxerit: aut forte quod absit in superbiam elata etiam defendere uoluerit opera sua: tunc abbatissa faciat quod sapiens medicus.



3 Si exibuit fomenta. si ungentua adhortationum. si medicamina diuinarum scripturarum: si ad ultimum ustionem102 excommunicationis uel plagas uirgarum: etiam



4 si uiderit nichil suam preualere industriam: adhibeat [91 a] etiam quod maius est. suam & omnium sororum pro ea orationem:



5 ut dominus qui103 omnia potest operetur saluterm circa infirmam sororem.



6 Quod si nec isto modo sanata fuerit: tunc iam utatur abbatissa ferro abscisionis: ut ait apostolus. Auferte malum ex uobis.



7 Et iterum. Infidelis si discedit. discedat:



8 ne una ouis morbida. omnem gregem contaminet.



Notes to Chapter 28:

101. 28:Title. De his que: his above the line.

102. 28:3. ustionem ] ustione/um

103. 28:5. dominus qui ] dominus qui qui; first qui crossed out.







[Chapter 29]



[91 b] Si debeant iterum recipi sorores exeuntes de monasterio.



1 Soror que proprio uitio egreditur aut proicitur de monasterio: si reuerti uoluerit:104 spondeat prius omnem emendationem uitii pro quo105 egressa est.



2 Et sic in ultimo gradu recipiatur: ut ex hoc eius humilitas comprobetur.



3 Quod si denuo exierit: usque tercio recipciatur. Iam uero postea: sciat omnem sibi reuersionis aditum denegari.



Notes to Chapter 29:

104. 29:1. uolerit ] uelerit

105. 29:1. pro quo egressa: quo above the line.







[Chapter 30]



[92 a] De puellis minori106 etate qualiter corripiantur.



1 Omnis etas uel intellectus: proprias debet habere mensuras.



2 Ideoque quotiens puelle uel adolescentiores etate. aut que minus intelligere possunt quanta sit pena excommunicationis:



3 hec tales. dum delinquunt. aut nimiis ieiuniis affligantur. [aut]107 acribus108 uerberibus coherceantur: ut sanentur.



Notes to Chapter 30:

106. 30:Title. minori ] minoris

107. 30:3. affligantur aut: Schröer adds aut; also Delatte.

108. 30:3. acribus ] acris







[Chapter 31]



[92 a] De celleraria monasterii qualis sit.



1 Celleraria monasterii eligatur de congregatione sapiens. matura moribus. sobria. non multum edax. non elata. non [92 b] turbulenta. non iuiuriosa. non tarda. non prodiga.



2 sed timens deum: que omni congregationi sit sicut mater.



3 Curam gerat de omnibus.



4 Sine iussione abbatisse nichil faciat.



5 Que iubentur custodiat.



6 Sorores non contristet.



7 Si qua soror ab ea forte aliqua irrationabiliter109 postulat: non spernendo eam contristet: sed rationabiliter cum humilitate male petenti abneget.



8 Animam suam custodiat: memor semper illud apostolicum. quia qui bene ministrauerit: gradum bonum sibi adquirit.



9 Infirmarum. infantium. hospitum pauperumque.110 cum omni sollicitudine curam gerat: sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iuditii: rationem redditura est.



10 Omnia uasa monasterii cuntamque substantiam: ac si altaris uasa sacrata conspitiat.



11 Nichil ducat negligendum.



12 Neque auaritie studeat: neque prodiga sit aut stirpatrix substantie monasterii. sed omnia mensurate faciat. & secundum iussionem abbatisse.



13 Humilitatem ante omnia habeat. Et cum substantia non est que tribuatur: sermo responsionis111 porrigatur bonus:



14 ut scriptum est. Sermo bonus. super datum optimum.



15 Omnia que ei [93 a] abbatissa iniunxerit: ipsa habeat sub cura sua. A quibus eam prohibuerit: non presumat.



16 Sororibus constitutam annonam sine aliquo tipo uel112 mora offerat ut non scandalizentur: memor diuini eloquii quid mereatur qui scandalizauerit unum de pusillis.



17 Si congregatio maior fuerit. solatia ei dentur: a quibus adiuta. & ipsa equo animo impleat offitium sibi commissum.



18 Horis competentibus dentur que danda sunt. & petantur que petenda sunt:



19 ut nemo perturbetur neque113 contristetur in domo domini.



Notes to Chapter 31:

109. 31:7. irrationabiliter ] irrabiliter

110. 31:9. paupersumque ] pauperum

111. 31:13. sermo responsionis ] sermo responsionis responsionis; repetition crossed out.

112. 31:16. aliquo tipo uel ] aliquo tipo uel tipo uel: uel tipo crossed out.

113. 31:19. perturbetur neque ] sic; Schröer uses nec.







[Chapter 32]



[94 a] De ferramentis vel rebus monasterii.



1 Substantia monasterii in ferramentis uel uestibus seu quibuslibet rebus: prouideat abbatissa sorores de quarum uita & moribus secura sit:



2 & eis singula ut utile iudicauerit consignet custodienda atque recolligenda.



3 Ex quibus abbatissa breue teneat: ut dum sibi in ipsa adsignata uicissim sorores succedunt: sciat quid dat aut quid recipiat.



4 Si qua autem sordide aut negligenter res monasterii114 tractauerit: corripiatur.



5 Si non emendauerit: discipline regulari subiaceat.



Note to Chapter 32:

114. 32:4. monasterii ] monastarii







[Chapter 33]



[94 b] Si debeant monache proprium aliquam habere.115



1 Precipue hoc uitium de monasterio radicitus amputetur:



2 Ne qua116 presumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatisse:



3 neque aliquid habere proprium: Nullam omnino rem neque codicem neque tabulas. neque grafium. sed nichil omnino:



4 quippe quibus nec corpora sua nec uoluntates licet habere in propria potestate.



5 Omnia uero necessaria a matre monasterii debet sperare: nec quicquam liceat habere quod abbatissa non dederit aut permiserit.



6 Omniaque omnibus sint communia ut scriptum est: nec [aliqua]117,118 suum esse aliquid dicat uel presumat.



7 Quod si aliqua huic nequissimo uitio deprehensa fuerit delectari: admoneatur semel & iterum.



8 Si non emendauerit: correptioni subiaceat.



Notes to Chapter 33:

115. 33:Title. proprium aliquam habere ] sic; Schröer omits aliquam; also Delatte.

116. 33:2. ne qua presumat ] ne qua quam presumat; quam crossed out.

117. 33:6. est nec ] est nec quisquam: quisquam crossed out; Delatte uses quisquam.

118. 33:6. est nec aliqua: Schröer adds aliqua; Delatte has est nec quisquam.





[Chapter 34]



[95 a] Si omnes equaliter debeant necessaria accipere.



1 Sicut scriptum est diuidebantur singulis prout cuique opus erat.



2 Vbi non dicimus ut personarum quod absit acceptio sit: sed infirmitatum consideratio.



3 Ubi que minus indiget: agat deo gratias. & non contristetur.



4 Que autem plus indiget. humilietur pro infirmitate. & non extollatur pro misericordia:



5 & ita omnia membra sunt in pace.



6 Ante omnia autem ne murmurationis malum pro [95 b] qualicumque causa in119 aliqua qualicumque120 uerbo. uel significatione appareat;



7 Quod si deprehensa aliqua fuerit: districtiori discipline subdatur.



Notes to Chapter 34:

119. 34:6. causa in aliqua: in above the line.

120. 34:6. aliqua qualicumque ] aliqua uel qualicumque: uel crossed out.







[Chapter 35]



[96 a] De septenariis coquine.



1 Sorores sic sibi inuicem seruiant: ut nulla ex-[96 b]-cusetur a coquine offitio. nisi aut egritudine aut in causa grauis utilitatis aliqua occupata fuerit:



2 quia exinde maior merces [et caritas]121 adquiritur.



3 Inbecillibus autem procurentur solatia. ut non cum tristitia hoc faciant.



4 sed habeant omnes solatia secundum modem congregationis aut positionem loci.



5 Si maior congregatio fuerit: celleraria excusetur a coquina. uel si que ut diximus maioribus utilitatibus occupantur.



6 Cetere sub caritate sibi inuicem seruiant.



7 Egressura de septimana: sabbato munditias faciat.



8 Linthea cum quibus sorores sibi manus ac pedes tergunt. lauet.



9 Pedes uero tam ipsa que egreditur quam illa que intratura est: omnibus lauent.



10 Vasa ministerii sui:122 munda & sana cellerarie reconsignet.



11 Que celleraria item intranti consignet: ut sciat quid dat aut quid recipiat.



12 Septimanarie ante unam horam refectionis. accipiant super statutam annonam singulos biberes & panem.



13 ut hora refectionis sine murmuratione & graui labore seruiant sororibus suis.



14 In diebus autem solempnibus: usque ad missam sustineant.



15 Intrantes autem & exeuntes ebdomadarie in oratorio mox matutinis finitis dominica omnium genibus prouoluantur postulantes pro se123 orari.



16 Egredientes autem de septimana: dicant hunc versum. Benedictus es domine [96 b] deus qui adiuasti me. & consolatus es me.



17 Quo dicto tertio: accipiat benedictionem egrediens. Subsequatur autem ingrediens & dicat. Deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum me festina.



18 Et hoc idem tercio repetatur ab omnibus. Et accepta benedictione. ingrediatur.





Notes to Chapter 35:

121. 35:2. merces et caritas: Schröer adds et caritas; Delatte does not.

122. 35:10. sui ] tui

123. 35:15. pro se orari; se above the line.





[Chapter 36]



[97 b] De infirmis sororibus.



1 Infirmarum cura ante omnia & super omnia adhibenda est: ut sicut reuera Christo ita eis seruiatur.



2 quia ipse dicturus est. Infirmus fui: & uisitastis me.



3 Et quod fecistis124,125 uni ex minimis meis: mihi fecistis.



4 Sed & ipse infirme considerent in honorem dei sibi seruiri. & non superfluitate sua contristent sorores126 suas seruientes sibi.



5 Que patienter tamen portande sunt: quia de talibus copiosior merces adquiritur.



6 Ergo cura maxima sit abbatisse. ne aliquam negligentiam patiantur.



7 Quibus sororibus infirmis sit cella [super]127 se deputata: & seruatrix timens deum & diligens ac sollicita.



8 Balnearum usus: infirmis quotiens expedit offeratur. Sanis autem & maxime iuuenibus. tardius concedatur.



9 Sed & carnium usus: infirmis omnino debilibusque pro reparatione concedatur. At ubi meliorate fuerint: a carnibus more solito. omnes abstineant.



10 Curam autem maximam habeat abbatissa: ne a cellerariis128 aut seruitoribus negligantur infirme: quia ad ipsam respicit quicquid a discipulabus delinquitur.



Notes to Chapter 36:

124. 36:3. fecistis ] fecisti

125. 36:3. quod fecistis ] quod fecisti fecisti

126. 36:4. contristent sorores ] contristent sorores sorores; first sorores crossed out.

127. 36:7. cella ] cella super: super crossed out; Schröer retains; also Delatte.

128. 36:10. cellarariis ] cellariis









[Chapter 37]



[98 a] De senibus vel infantibus.



1 Licet ipsa natura humana [98 b] trahatur129 ad misericordiam in his etatibus senum uidelicet & infantum: tamen [et]130 regule auctoritas eis prospiciat.



2 Consideretur semper in eis inbecillitas. & nullatenus eis districtio regule teneatur in alimentis:



3 sed sit in eis pia consideratio. &131 preueniant horas canonicas.



Notes to Chapter 37:

129. 37:1. trahatur ] trhatur

130. 37:1. tamen et regula: Schröer adds et; also Delatte.

131. 37:3. consideratio & preueniant: & above the line.







[Chapter 38]



[98 b] De ebdomedaria lectrice.



1 Mensis sororum edentium lectio deesse non debet. Nec fortuito132 casu que arripuerit codicem legere non133 audeat ibi: sed lectura tota ebdomada.134 dominica ingrediatur.



2 Qua ingrediens: post missas & communionem petat ab omnibus pro se orari. ut auertat ab ipsa deus spiritum elationis:



3 & dicatur hic uersus tercio in oratorio ab omnibus. ipsa tamen incipiente. Domine labia mea aperies: & os me-[99 a]-um annuntiabit laudem tuam.



4 Et sic135 accepta benedictione: ingrediatur ad legendum.

5 Summumque silentiam fiat ad mensam: & nullius musitatio uel uox. ibi audiatur. nisi solius legentis.



6 Que uero necessaria sunt commedentibus & bibentibus sic sibi uicissim ministrent sorores. ut nulla indigeat petere aliquid.



7 Si quid tamen opus fuerit: sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam uoce.



8 Nec presumat aliqua de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere. ne detur occasio:



9 nisi forte prior pro edificatione uoluerit aliquid breuiter dicere.



10 Soror autem lectix ebdomadaria accipiat mixtum priusquam incipiat legere propter communionem sanctam: & ne forte graue sit et ieiunium sustinere.



11 Postea autem cum coquine ebdomadariis & seruitoribus reficiat.



12 Sorores autem non per ordinem legant: sed que edificent audientes.



Notes to Chapter 38:

132. 38:1. fortuitu ] fortuituo/u: o above u.

133. 38:1. legere non audeat: Schröer omits non; also Delatte.

134. 38:1. ebdomada ] ebdomodo

135. 38:4. et sic accepta: sic above the line.







[Chapter 39]



[99 b] De mensura ciborum.



1 Suficere credimus ad refectionem cotidianam [100 a] tam sexte quam none. omnibus mensibus cocta duo pulmentaria propter



2 diuersarum infirmitates: ut forte que ex uno non potuerit edere. ex alio reficiatur.



3 Ergo duo pulmentaria cocta: sororibus sufficiant. Et si fuerint inde poma aut nascentia leguminum: addatur & tercium.



4 Panis libra una propensa suffitiat in die: siue una sit refectio. siue prandii & cene.



5 Quod si cenature sunt: de eadem libra tercia pars a cellaria reseruetur reddenda cenaturis.



6 Quod si labor forte factus fuerit maior. in arbitrio & potestate abbatisse erit. si expediat aliquid augere.



7 remota pre omnibus crapula: ut numquam subripiat sanctimoniali indigeries.



8 Quia nichil sic contrarium est. omni christiano quomodo crapula:



9 sicut ait dominus noster. Uidete ne grauentur corda uestra: in crapula & ebrietate.



10 Puellis uero minori etate non eadem seruetur quantitas: sed minor quam maioribus. seruata in omnibus parcitate.



11 Carnium uero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio: preter omnino debiles & egrotas.136



Note to Chapter 39:

136. 39:11. The a of egrotas has been erased.






Continue with Chapter 40
Return to Table of Contents
Return to Feminist Benedictine Rule Page




 

Rev. 09.iv.2000 / www.osb.org/aba/rb/feminine/winteney/winlat2.html