London, British Library, Cotton Claudius D III, f50a - f138a





[Chapter 40]



[100 b] De mensura potus.



1 Vnaqueque proprium donum habet ex deo: alia sic alia uero sic.



2 Et ideo cum aliqua scrupulositate men-[101 a]-sura uictus aliorum a nobis constituitur:



3 tamen infirmarum contuentes inbecillitatem. credimus eminam uini per singulas sufficere per diem.



4 Quibus autem dat deus tolerantiam abstinentie: propriam se habituras mercedem sciant.



5 Quod si aut loci necessitas uel labor aut ardor estatis amplius poposcerit: in arbitrio prioris constat. considerans in omnibus ne subrepat sacietas. uel ebrietas.



6 Licet legamus uinum sanctimonialium non esse: sed quia nostris temporibus id sanctimonialibus persuaderi non potest: saltem uel hoc consentiamus ut non usque ad sacietatem bibamus sed parcius:



7 quia uinum apostatare facit etiam sapientes.



8 Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inueniri possit. sed multo minus aut ex toto nichil: benedicant deum que ibi habitant: & non murmurent.



9 Hoc ante omnia ammonentes: ut absque mumuratione sint sorores.







[Chapter 41]



[101 b] Quibus horis oporteat reficere sorores.



1 A sancto pascha usque ad pentecosten. ad sextam refitiant sorores: & ad seram cenant.



2 A pentecosten autem tota estate si la-[102 a]-bores agrorum non habent sanctimoniales. aut nimietas estatis non perturbat: quarta & sexta feria ieiunent usque ad nonam.



3 Reliquis uero diebus: ad sextam prandeant.



4 Que prandii sexta. si opera in agris habuerint: aut estatis feruor nimius fuerit. continuanda137 erit: & in abatisse sit prouidentia.



5 Et sic omnia temperet atque disponat: qualiter & anime saluentur: & quod faciunt sorores absque mumuratione faciant.



6 Ab idibus autem septembris usque ad caput quadragesime: ad nonam semper refitiant.



7 In quadragesima uero usque in pascha: ad uesperam refitiant.



8 Ipsa tamen uespera sic agatur. ut lumen lucerne non indigeant reficientes: sed luce adhuc diei omnia consummentur.



9 Sed & omni tempore: siue cene. siue refectionis. hora sic temperetur. ut cum luce fiant omnia.



Note to Chapter 41:

137. 41:4. continuanda ] continuenda





[Chapter 42]



[102 b] Vt post completorium138 nemo loquatur.

1 Omni tempore silentio debent studere sanctimoniales: maxime nocturnis horis.



2 Et ideo omni tempore siue ieunii siue prandii.



3 si tempus fuerit prandii. mox ut surrexerint a cena sedeant omnes in uno loco139 & legat una collationes uel uitas patrum: aut certe aliquid. quod edificet audientes.



4 Non autem eptaticum aut regum: quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire. Aliis uero horis legantur.140



5 Si autem ieiunii dies fuerit [103 a] dicta uespera. paruo interuallo. mox accedant ad lectionem collationum ut diximus:



6 & lectis quatuor aut quinque foliis et quantum hora permittit:



7 omnibus in unum occurrentibus. per hanc moram lectionis. Si qua forte in assignato sibi commisso fuerit occupata: occurrrat.



8 Omnes ergo in unum posite. compleant: & exeuntes a completorio nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.



9 Si autem inuenta fuerit aliqua preuaricari hanc taciturnitatis regulam: grauiori uindicte subiaceat.



10 excepto si necessitas hospitum superuenerit: aut forte abbatissa alicui aliquid iusserit.



11 Quod tamen & ipsum. cum summa grauitate & moderatione honestissime fiat.



Notes to Chapter 42:

138. 42:Title. completorium ] complectorium

139. 42:3. omnes in uno loco: uno loco added by a second hand.

140. 42:4. legantur ] legegantur: ge crossed out.





[Chapter 43]



[103 b] De his que ad opus dei vel ad mensam tarde occurrerint.



1 Ad horam diunii offitii mox ut auditum fuerit signum. relictis omnibus quelibet fuerint in manibus. cum summa festinatione curratur.



2 Cum grauitate tamen: ut non scurilitas inueniat fomitem.



3 Nichil ergo operi dei preponatur.



4 Quod si qua ad nocturnas [104 a] uigilias post gloriam psalmi nonagesimi quarti. quem propter hoc omnino protrahendo & morose uolumus dici occurrerit: non stet in ordine suo in choro:



5 sed ultima omnium stet: aut in loco quem talibus negligentibus seorsum constituerit abbatissa: ut uideantur ab ipsa uel ab omnibus.



6 usque dum completo opere dei. publica satisfactione peniteat.



7 Ideo autem eas in ultimo aut seorsum iudicauimus [debere]141 stare: ut uise ab omnibus uel pro ipsa uerecundia [sua]142 emendentur.



8 Nam si foris oratorium remaneant: erit forte talis que se collocet & dormiat: aut certe sedeat sibi foris uel fabulis uacet. ne detur occasio maligno.



9 Sed ingrediatur intro. ut nec totum perdat: & de reliquo emendetur.



10 Diurnis143 autem horis que ad opus dei post uersum & gloriam primi psalmi qui post [uersum]144 dicitur occurrerit: lege qua superius diximus in ultimo stet loco.



11 Nec presumat sotiari choro psallentium usque ad satisfactionem: nisi forte abbatissa licentiam ei dederit permissione sua:



12 ita tamen ut satisfaciat rea ex hoc.



13 Ad mensam autem que ante uersum non occurrerit. ut simul omnes dicant uersum & orent. & sub uno omnes accedant. ad mensam.





14 que per negligentiam suam aut uitium non [104 b] occurrerit: usque ad secundam uicem propter hoc corripiatur.



15 Si denuo non emendauerit: non permittatur ad mensam communis participationis:



16 sed sequestrata a consortio omnium refitiat sola ablata portione sua uini. usque ad satisfactionem & emendationem.



17 Similiter autem patiatur que [ad]145 illum uersum non fuerit presens: qui post cibum dicitur.



18 Et neque presumat ante statutam horam uel postea: quicquam cibi uel potus percipere.



19 Sed si cui aliquid offertur a priore & accipere renuerit: hora qua desideraueit. hoc quod prius recusauit. aut aliud omnino non acciepiat. usque ad emendationem congruam.



Notes to Chapter 43:

141. 43:7. iudicauimus debere: Schröer adds debere; also Delatte.

142. 43:7. uerecundia sua: Schröer adds sua; also Delatte.

143. 43:10. Diurnis ] Diurnnis

144. 43:10 post uersum: Schröer adds uersum; also Delatte.

145. 43:17. que ad: Schröer adds ad; also Delatte.





[Chapter 44]



[105 b] De his que excommunicantur quomodo satisfatiant.146



1 Que pro graui culpa ab oratorio & a mensa excommunicatur. hora qua opus dei147 in oratorio percelebratur. ante fores oratorii prostrata iaceat nichil dicens:



2 nisi tantum posito in terra capite pro-[106 a]-sternatur. prona omnium de oratorio exeuntium pedibus.



3 Et hoc tam diu faciat: usque dum abbatissa iudicauerit satisfactum esse.



4 Que dum iussa ab abbatissa uenerit [pro]uoluat148 se ipsius abbatisse pedibus: deinde omnium uestigiis sororum ut orent pro ipsa.



5 Et tunc si iudicauerit abbatissa: recipiatur in choro uel ordine quo abbatissa decreuerit.



6 Ita sane: ut psalmum aut lectionem uel aliud quid in oratorio non presumat inponere. nisi iterum iubeat abbatissa.



7 Et omnibus horis dum completur opus dei. proitiat se in terram in loco quo stat:



8 & sic satisfaciat. usque dum ei iubeat iterum abbatissa ut quiescat iam ab hac satisfactione.



9 Que uero pro leuibus culpis excommunicantur. tantum a mensa. in oratorio satisfaciant. usque ad iussionem abbatisse.



10 Hoc semper: faciant usque dum benedicat. & dicat sufficit.



Notes to Chapter 44:

146. 44:Title. satisfatiant ] satisfatifatiant

147. 44:1. opus dei in: dei above the line.

148. 44:4. uenerit uoluat: Schröer adds pro to read uenerit prouoluat; also Delatte.



[Chapter 45]



[106 b] De his que faluntur in oratorio.



1 Si qua dum pronuntiat psalmum uel responsorium. aut antiphonam uel lectionem fallitur: nisi per satisfactionem ibi coram omnibus humiliata fuerit: maiori uindicte subiaceat.



2 Quippe que noluit humilitate corrigere: quod negligentia deliquit.149



3 Infantule autem pro tali culpa. uapulent.



Note to Chapter 45:

149. 45:2. deliquit ] deliquid





[Chapter 46]



[107 a] De his que in alibus lenibus rebus delinquint.



1 Si qua, in labore quo uis. in cellario. in monasterio. in pistrino. in orto. in arte aliqua, dum laborat. uel in quocumque loco aliquid deliquerit



2 aut fregerit quippiam aut perdiderit. siue aliud quid excesserit. ubiubi:150



3 & non ueniens continuo ante abbatissam uel congregationem ipsa ultro satisfecerit & prodiderit delictum suum:



4 dum per aliam cognitum fuerit. maiori subiaceat emendationi.



5 Si anime uero peccati causa fuerit latens: tantum [abbatisse aut]151 spiritualibus sororibus patefaciat.



6 que sciunt curare sua uulnera & aliena. non detegere aut publicare.



Notes to Chapter 46:

150. 46:2. ubiubi ] ubi.ubi

151. 46:5. tantum abbatisse aut; Schröer adds abbatisse aut; Delatte adds Abbati.





[Chapter 47]



[107 b] De significanda hora operis dei.



1 Nuntianda hora operis dei die noctuque sit cure abbatisse: aut ipsa nuntiare. aut tali & sollicite sorori iniungat hanc curam: ut omnia horis competentibus compleantur.



2 Psalmos autem aut antiphonas post abbatissam ordine suo quibus iussum fuerit imponant.



3 Cantare autem aut legere non presumat: nisi que potest ipsum offitium bene implere. ut edificentur audientes.



4 Quod tamen cum humilitate & grauitate & tremore fiat. & cui iusserit abbatissa.







[Chapter 48]



[108 a] De opere manuum cotidiano.



1 Ociositas inimica est anime. Et ideo certis temporibus occupari debent sorores in labore manuum. certis iterum temporibus in lectione diuina:



2 ideoque hac dispositione credimus utraque tempora ordinari.



3 id est [ut]152 a pascha usque ad kalendas octobris. mane exeuntes a prima usque ad horam pene quartam laborent. quod necessarium fuerit.



4 Ab hora autem quarta: usque ad horam quasi sextam leccioni uacent.



5 Post sextam autem surgentes a mensa: pausent in lectis suis cum omni silen-[108 b]-tio. Aut forte que uoluerit legere: sibi sic legat. ut aliam non inquietet.



6 Et agatur nona temperius mediante octaua hora: & iterum quod faciendum est operentur usque ad uesperum.



7 Si autem necessitas loci aut paupertas exigerit: ut ad fruges colligendas per se occupentur. non contristentur:



8 quia tunc uere sanctimoniales sunt. si labore manuum suarum uiuunt. sicut & patres nostri & apostoli.



9 Omnia tamen mensurate fiant: propter pusillanimes.



Divisio.153



10 A kalendis autem octobris. usque ad caput quadragesime: usque ad horam secundam plenam lectioni uacent.



11 Hora autem secunda agatur tercia. & usque ad nonam. omnes in opus suum laborent. quod eis iniunagitur.



12 Facto autem primo signo hore none disiungantur ab opere suo singule. & sint parate dum secundum signum pulsauerit.



13 Post refectionem autem suam: uacent lectionibus suis aut psalmis.



Divisio.154



14 IN quadragesimi uero diebus a mane usque ad terciam plenam. uacent lectionibus suis: & usque ad decimam plenam operentur quod eis iniungitur.



15 In quibus diebus quadragesime accipiant omnes singulos codices de bibliotheca: quos per ordinem ex integro legant.



16 Qui codices: in capite quadragesime dandi sunt.



17 Ante omnia [109 a] sane deputentur una uel due probabilis uite. que circumeant155 monasterium horis quibus uacent sorores lectioni:



18 & uideant ne forte inueniatur soror accidiosa. que uacet ocio aut fabulis. & non est intenta lectioni: & non solum sibi inutilis est. sed etiam alias extollit.



19 Hec talis si quod absit reperta fuerit: corripiratur semel & secundo.



20 Si non emendauerit. correptioni [regulari]156 subiaceat. & taliter ut cetere metum habeant.



21 Neque soror ad sororem iungatur: horis incompetentibus.



22 Dominico die lectioni uacent omnes: exceptis his que uariis offitiis deputate sunt.



23 Si qua uero ita negligens & desidiosa fuerit ut non uelet uel non possit meditari uel legere: iniungatur ei opus quod faciat. ut non uacet.



24 Sororibus infirmis aut delicatis talis opera aut ars inuugatur: ut nec ociose sint. nec uiolentia laboris opprimantur157 ut effugentur.



25 Quarum inbecillitas158 ab abbatissa. consideranda est.



Notes to Chapter 48:

152. 48:3. id est ut: Schröer adds ut: also Delatte.

153. 48:Subtitle. Diuisio: expansion.

154. 48:Subtitle. Diuisio: expansion.

155. 48:17. circumeant ] circueant

156. 48:20. correptioni regulari; Schröer adds regulari; also Delatte.

157. 48:24. opprimantur ] opprimentur

158. 48:25. imbecillitas ] imbellicitas





[Chapter 49]



[110 b] De observatione quadragesime.



1 Licet omni tempore uita sanctimonialium quadragesime debeat obseruationem habere:



2 tamen quia paucarum est ista uirtus. ideo suademus istis diebus quadragesime. omni puritate uitam suam custodire: omnes que159 pariter



3 negligentias aliorum temporum hiis sanctis diebus diluere.



4 Quod tunc digne fit: si ab omnibus uitiis160 nos temperemus. orationi cum gemitibus & fletibus. lectioni & compunctioni cordis atque abstinentie operam demus.



5 Ergo his diebus augeamus nobis aliquid ad solitum pensum seruitutis nostre: orationes peculiares. cibi & potus abstinentiam.



6 Ut161 unaqueque super mensuram sibi indictam. aliquid propria uoluntate cum gaudio sancti spiritus offerat deo:



7 id est subtrahat corpori suo de cibo. de potu. de sompno. de loquacitate. de scurilitate. & cum spirituali desiderio. sanctum pascha exspectet.



8 Hoc ipsum tamen quod unaqueque offert abbatisse sue suggerat: & cum eius fiat oratione & uoluntate.



9 Quia quod sine permissione matris spiritualis fit: presumptioni deputatur. & uane glorie non mercedi.



10 Ergo cum uoluntate abbatisse omnia agenda sunt.





Notes to Chapter 49:

159. 49:2. omnes que pariter: Schröer omits que; also Delatte.

160. 49:4. omnibus uitiis ] omnibus ui uitiis: ui crossed out.

161. 49:6. ut ] et





[Chapter 50]



[111 b] De sororibus que longe. ab oratorio laborant162 aut ministrant.



1 Sorores que omnino longe sunt in labore & non possunt occurrere hora competenti ad oratorium.



2 & abbatissa hoc perpendit quia ita est.



3 agant ibidem opus dei ubi operantur cum timore diuino. flectentes genua.



4 Similiter que163 in itinere directe sunt. non eas pretereant hore constitute: sed ut possunt agant sibi. & seruitutis pensum non negligant reddere.



Notes to Chapter 50:

162. 50:Title. laborant ] liborant

163. 50:4. que ] qui





[Chapter 51]



[111 b] De sororibus que non longe satis proficiscuntur.



1 Sorores164 que pro quouis responso in uia diriguntur. & ea die sperant reuerti ad monasterium. non presumant [112 a] foris manducare. etiamsi omnino a quo uis rogentur:



2 nisi forte ab abbatissa sua eis precipiatur.165



3 Quod si aliter fecerint excommunicentur.



Notes to Chapter 51:

164. 51:1. sorores ] soror/es: es above the line.

165. 51:2. precipiatur ] precipiantur





[Chapter 52]



[112 a] De oratorio monasterii.



1 Oratorium hoc sit quod dicitur. nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur.



2 Expleto opere dei omnes cum summo silentio exeant: & agatur reuerentia deo:



3 ut soror que forte sibi peculialiter uult orare. non impediatur alterius improbitate.



4 Sed & si altera uult sibi forte secretius orare. simpliciter intret & oret: non in clamosa uoce. sed in lacrimis & intentione166 cordis.



5 Ergo que simile opus non facit: non permittatur expleto opere dei remorari in oratorio sicut dictum est. ne alia inpedimentum patiatur.



Note to Chapter 52:

166. 52:4. intentione ] in/tentione: in above the line.





[Chapter 53]



[112 b] De hospitibus suscipiendis.



1 Omnes superuenientes hospites tamquam Christus suscipiantur: quia ipse dicturus est. Hospes fui: & suscepistis me.



2 Et omnibus congruus honor exibeatur: maxime domesticis fidei & peregrinis.



3 Vt ergo nuntiata fuerit hospes: occurratur ei a priore uel a sororibus cum omni offitio caritatis.



4 Et primitus orent pariter. & sic sibi socientur in pace.



5 Quod pacis osculum non prius offeratur. nisi oratione premissa: propter illusiones diabolicas.



6 In ipsa autem salutatione: omnis exibeatur humilitas. Omnibus uenientibus siue discedentibus hospitibus:



7 inclinato capite uel prostrato toto [113 a] corpore in terram. Christus in eis adoretur. qui & suscipitur.



8 Suscepte autem hospites ducantur ad orationem. & postea sedeat cum eis prior.167 aut cui iusserit ipsa.



9 Legatur coram hospite lex diuina ut edificetur: & post hec omnis ei exibeatur humanitas.



10 Ieiunium a priore frangatur propter hospitem: nisi forte precipuus dies sit ieiunii. qui non possit uiolari.



11 Sorores autem: consuetudines ieiuniorum prosequantur.



12 Aquam [in]168 manibus abbatissa hospitibus det.



13 Pedes uero hospitibus omnibus tam abbatissa quam cunta congregatio lauet.



14 Quibus lotis: dicant hunc uersum. Suscepimus deus misericordiam tuam. in medio templi tui.



15 Pauperum & peregrinorum maxime susceptio omni169 cura sollicite. exibeatur: quia in ipsis magis Christus suscipitur. Nam diuitum terror: ipse sibi exigit honorem.



16 Coquina abbatisse & hospitum per se sit: ut incertis horis superuenientes hospites que numquam desunt monasterio. non inquietent sorores.



17 In quam coquinam ad annum ingrediantur due sorores: que ipsum offitium bene impleant.



18 Quibus ut indigent solatia administrentur: ut absque murmuratione seruiant. Et iterum quando occupationem minorem habeant: exeant ubi

im-[113 b]-peratur es in opera.



19 [Et]170 non solum autem in ipsis: sed in omnibus offitiis monasterii. ista sit consideratio.



20 ut quando indigent solatia. accomodentur eis. & iterum quando uacant obediant imperanti.



21 Item cellam hospitum habeat adsignatam soror cuius animam timor dei possideat.



22 ubi sint lecti strati suffitienter. & domus dei a sapientibus sapienter administretur.171



23 Hospitibus autem cui non precipitur nullatenus societur. neque colloquatur.



24 Sed si obuiauerit aut uiderit salutatis humiliter ut dictum est. & petita benedictione pertranseat: dicens sibi non licere colloqui cum hospite.



Notes to Chapter 53:

167. 53:8. prior ] priora; Schröer notes that prior is his preferred reading, but priora is printed; Delatte has prior.

168. 53:12. Aquam in: Schröer adds in; also Delatte.

169. 53:15. omni ] om/ni: ni above the line.

170. 53:19. Et non solo: Schröer adds Et; also Delatte.

171. 53:22. administretur ] ministretur







[Chapter 54]



[115 a] Vt non debeat sanctimonialis literas uel eulogias accipere.



1 Nullatenus liceat sanctimoniali.172 neque a parentibus suis. neque a quoquam hominum. nec sibi inuicem literas. uel eulogias. uel quelibet173 munuscula accipere aut dare: sine precepto abbatisse.



2 Quod si etiam a parentibus suis aliquid ei directum fuerit. non presumat suscipere illud. nisi prius indicatum fuerit abbatisse.



3 Quod si iusserit suscipi. in abbatisse sit potestate: cui illud iubeat dari.



4 Et non contristetur soror cui [forte]174 directum fuerat: ne detur occasio diabolo.



5 Que autem aliter presumpserit. discipline regulari subiaceat.



Notes to Chapter 54:

172. 54:1. sanctimoniali ] sanctimonialis

173. 54:1. uel quelibet ] quolibet

174. 54:4. soror cui forte: Schröer adds forte; also Delatte.





[Chapter 55]



[115 b] De indumentarum sororum.175



1 Vestimenta sororum secundum locorum176 qualitatem ubi habitant. uel aerum temperiem dentur:



2 quia in frigidis regionibus amplius indigetur. in calidis uero minus.



3 Hec ergo consideratio: penes abbatissam est.



4 Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus sanctimonialibus per singulas pallium & tunicam.



5 Pallium in hyeme uillosum. in estate purum. aut uetustum.



6 [Et scapulare propter opera:]177 Indumenta pedum: pedules & caligas.



7 De quarum rerum omnino colore aut grossitudine non causentur sorores: sed quales inueniri possunt in prouintia qua habitant. aut quod uilius comparari potest.



8 Abbatissa autem de mensura prouideat: ut non sint curta ipsa uestimenta utentibus ea. sed mensurata.



9 Accipientes noua: uetera semper reddant in presenti. reponenda in uestiario propter pauperes.



10 Sufficit sanctimoniali duas tunicas. & duo pallia habere propter noctes. & propter lauare ipsas res.



11 Iam quod superfluum est: ampu-[116 a]-tari debet.



12 Et pedules. & quodcumque178 est uetustum reddant dum accipiunt nouum.



13 Hec que in uia diriguntur de uestiario accipiant uestimenta.



14 & sunt aliquanto solito his quas habeant modice meliores. quas exeuntes in uiam accipiant. & reuertentes ibi restituant.



15 Stramenta autem lectorum suffitiant: matta. sagum. lena. & capitale.



16 Que tamen lecta frequenter ab abbatissa scrutanda sunt: propter opus peculiare. ne inueniatur.



17 Et si cui inuentem fuerit quod ab abbatissa non acceperit: grauissime discipline subiaceat.



18 Et ut hoc uitium rei peculiaris radicitus amputetur: dentur ab abbatissa omnia que sunt necessaria.



19 id est pallium. tunica. pedules.179 calige. brachile. cultellus. graphium.

acus. mappula. tabule. ut omnis auferatur excusatio necessitatis.



20 A qua tamen abbatissa semper consideretur illa sententia actuum apostolorum: quia dabatur singulis prout cuique opus erat.



21 Ita ergo & abbatissa consideret infirmitates indigentium: non malam uoluntatem inuidentium.



22 In omnibus tamen iuditiis suis: dei retributionem cogitet.



Notes to Chapter 55:

175. 55:Title. This title is given in the MS. Schröer uses: De uestiario uel calciario sororum.

176. 55:1. locorum ] locum

177. 55:6. et scapulare propter opera: Schröer notes other MSS with this reading; used by Delatte.

178. 55:12. quodcumque ] quodcumcumque

179. 55:19. pedules ] pudules





[Chapter 56]



[117 a] De mensa abbatissse.



1 Mensa abbatisse: cum peregrinis & hospitibus sit semper.



2 Quotiens tamen minus sunt hospites: quos uult de sororibus uocare. in ipsius sit potestate.



3 Seniores tamen. unam aut duas. semper cum sororibus dimittendum procuret: propter disciplinam.







[Chapter 57]



[117 b] De artificibus monasterii.



1 Artifices si sunt in monasterio: cum omni humilitate faciant ipsas artes. tamen si permiserit180 abbatissa.



2 Quod si qua ex eis extollitur pro scientia artis sue eo quod uideatur aliquid conferre monasterio.



3 hec talis euellatur ab ipsa arte: & denuo per eam non transeat. nisi forte ei humilitate [118 a] iterum abbatissa iubeat.



4 Si quid uero ex operibus artificium uenundandum est: uideant ipse per quarum manus transsigenda sunt. ne aliquam fraudem presumant inferre.



5 Memorentur semper ananie & saphire. ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt:



6 hanc isti uel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint. in anima patiantur.



7 In ipsis autem preciis non subrepat auaritie malum:



8 sed semper aliquantulum uilius detur quam ab aliis secularibus datur:



9 ut in omnibus glorificetur deus.



Note to Chapter 57.

180. 57:1. permiserit ] miserit





[Chapter 58]



[118 b] De disciplina suscipiendarum sororum.



1 Nouiter ueniens aliqua ad conuersionem: non [ei]181 facilis tribuatur ingressus.



2 sed sicut ait apostolus probate spiritus si ex deo sunt.





3 Ergo si ueniens perseueraurit pulsans: & illatas sibi iniurias & difficultatem ingressus. post quatuor aut quinque dies uisa fuerit patienter portare. & persistere petitioni sue:



4 annuatur ei ingressus: & sit in cella hospitum paucis diebus.



5 Postea autem sit in cella nouitiarum: ubi meditetur & manducet & dormiat.



6 Et aliqua ei talis deputetur: que apta sit ad lucrandas animas: que super eam omnino curiose intendat.



7 & sollicita sit. si uere deum querit: si sollicita est ad opus dei. ad obedientiam. ad opprobia.



8 Predicentur ei [omnia]182 dura & aspera. per que itur ad deum.



9 Et si promiserit de stabilitate perseuerantiam: post duorum mensium circulum. legatur ei hec regula per ordinem.



10 & dicatur ei. Ecce lex: sub [119 a] qua militare uis. Si potes obseruare ingredere. si uero non potes. liber discede.



11 Si adhuc steterit: tunc ducatur in supradictam cellam nouitiarum. & iterum probetur in omni patientia.



12 Et post sex mensium circulum. relegatur ei regula. ut sciat ad quod ingreditur.



13 Et si adhuc stat: post quatuor menses iterum legatur ei eadem regula:



14 Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire. & cuncta sibi imperata seruare: tunc suscipiatur in congregatione:



15 sciens se sub lege regule constitutum: quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio:



16 nec collum excutere de sub iugulo regule: quam sub tam morosa deliberatione183 licuit ei excusare. [aut suscipere.]184



17 Suscipienda autem in oratorio coram omnibus. promittat de stabilitate sua. & conuersione morum suorum. & obedientia



18 coram deo & sanctis eius: ut si aliquando aliter fecerit. a deo se dampnandam sciat quem irridet.



19 De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum. quorum reliquie ibi sunt: & abbatisse presentis.





20 Quam petitionem manu sua scribat. aut certe si non scit literas altera ab ea rogata scribat: Et illa nouitia signum faciat. & manu sua eam super altare ponat.



21 Quam dum posuerit. incipiat ipsa nouitia [mox]185 hunc uersum. Suscipe me domine secundum [119 b] eloquium tuum & uiuam & non confundas me ab expectatione mea.



22 Quem uersum omnis congregatio tercio respondeat. adiungentes. gloria patri.



23` Tunc ipsa soror nouitia prosternatur singularum pedibus. ut orent pro ea: et iam ex illa hora in congregatione reputetur.



24 Res si quas habet: aut prius eroget pauperibus. aut facta solempniter donatione conferat monasterio nichil sibi reseruans ex omnibus:



25 quippe ex illa die nec proprii corporis potestatem se habituram sciat.



26 Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus uestita est. & induatur rebus monasterii.



27 Illa autem uestimenta. quibus exuta est. responantur in uestiario conseruanda:



28 ut si aliquando suadente diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio quod absit. tunc exuta rebus monasterii proitiatur.



29 Illam tamem petitionem eius quam de super altari abbatissa tulit non recipiat. sed in monasterio reseruetur.



Notes to Chapter 58:

181. 58:1. non ei facilis: Schröer adds ei; also Delatte.

182. 58:8. ei omnia: omnia added by Schröer; also Delatte.

183. 58:16. deliberatione ] de/liberatione: de above the line.

184. 58:16. excusare aut suscipere: Schröer adds aut suscipere; also Delatte.

185. 58:21. novitia mox: Schröer adds mox; also Delatte.





[Chapter 59]



[121 b] De filiabus nobilium uel pauperum quomodo suscipiantur.



1 Si quis forte de nobilibus offerit filiam suam deo in monasterio: si ipsa puella minoris etatis est. parentes eius faciant petitionem quam supra diximus.



2 & cum oblatione ipsam petitionem faciant & manum puelle inuoluant in palla186 altaris: & sic eam offerant.





3 De rebus autem suis in187 presenti petitione promittant. sub iure iurando: quia numquam per se. numquam per suspectam personam. nec quolibet modo ei aliquando aliquid dent. aut tribuant occasionem habendi.



4 Uel certe si hoc facere uoluerint.188 & aliquid offerre uoluerint in elemosinam monasterio pro mercede sua.



5 faciant ex rebus. quas dare uoluerint. monasterio donationem reseruato sibi si ita uoluerint usufructuario.



6 Atque ita omnia obstruantur. ut nulla suspitio remaneat puelle [122 a] per quam decepta perire possit. quod absit: quod exsperimento didicimus.



7 Similier autem & pauperiores faciant.



8 Qui uero ex toto nichil habent: simpliciter petitionem faciant: & cum oblatione offerant filiam suam coram testibus.



Notes to Chapter 59:

186. 59:2. inuoluant in palla: in above the line.

187. 59:3. suis in presenti: in above the line.

188. 59:4. uoluerint ] uolerint





[Chapter 60]



[122 b] De religiosis mulieribus que uoluerint in monasterio habitare.



1 Si qua religiosa de ordine canonicarum in monasterio se suscipi rogauerit: non ei quidem cicius assentiatur.



2 Tamen si persisterit in hac supplicatione. sciat se omnen regule disciplinam seruaturam:



3 nec aliquid ei relaxabitur: ut sit sicut scriptum est. Amice. ad quod uenisti:



4 Concedatur ei post abbatissam stare aut benedicere. si tamen iusserit ei abbatissa.



5 Sin alias: nullatenus aliqua presumat. sciens se discipline regulari subditam:189 & magis humilitatis exempla omnibus det.



6 Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio:



7 illum locum semper attendat quem habuit. quando ingressa est in monasterium. non illum qui ei pro reuerentia honoris concessus est.





8 Puelle autem canonice deo sacrate si qua190 eodem desiderio monasterio sociari uoluerit:191 loco mediocri collo-[123 a]-centur. si ipse tamen promittant de obseruatione regule. uel propria stabilitate.



Notes to Chapter 60:

189. 60:5. subditam ] subdita/um: Correction: a over u.

190. 60:8. qua ] quam

191. 60:8. uoluerit ] uolerint





[Chapter 61]



[123 b] De sanctimonialibus peregrinis.



1 Si qua sanctimonialis peregrina de longinquis prouintiis superuenerit: si pro hospite uoluerit in monasterio192 habitare.



2 & contenta fuerit consuetudine loci quem inuenerit: [et non forte superfluitate sua perturbat monasterium.



3 sed simpliciter contenta est quod inuenerit]193 suscipiatur quanto tempore cupit.



4 Si qua sane rationabiliter & cum humilita te caritatis reprehenderit aut ostenderit: tractet abbatissa prudenter. ne forte ad hoc ipsum eam dominus direxerit.



5 Si uero postea uoluerit stabilitatem suam firmare. non renuatur talis uoluntas & maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius uita dinosci.



6 Quod si superflua & uitiosa inuenta fuerit tempore hospitalitatis non solum non debet sotiari corpori monasterii.



7 uerum etiam dicatur ei honeste ut discedat: ne eius miseria etiam alie uitientur.



8 Quod si non fuerit talis que mereatur proici: non solum si petierit suscipiatur.



9 uerum etiam suadeatur ei ut194 stet: ut eius exemplo alie erudiantur:



10 & quia [124 a] in omni loco uni domino seruitur: uni regi militatur.



11 Quam si etiam talem esse perspexerit abbatissa: liceat eam in superiore aliquantulum constituere loco.



12 Non solum autem sanctimonialem peregrinam. sed etiam de supradictis mulieribus stabilire potest abbatissa in maiori quam ingrediatur loco. si eius talem perspexerit uitam esse.





13 Caueat autem abbatissa. ne aliquando de alio noto monasterio sanctimonialem ad habitandum suscipiat. sine consensu abbatisse eius. aut literis commendatitiis.195



14 quia scriptum est. Quod tibi non uis fieri: alii ne feceris.



Notes to Chapter 61:

192. 61:1. monasterio ] mo/nasterio: mo in left margin.

193. 61:2-4. Three lines crossed out between inuenerit and suscepiatur: et non forte superfluitate sua perturbat monasterium. sed simpliciter contexta est quod inuenerit. Not printed by Schröer, but included in other versions.

194. 61:9. suadetur et ut stet ] sic; Schröer omits ut; Delatte has etiam suadentur ut stet.

195. 61:13. commendatitiis [ commendatiis





[Chapter 62]



[124 a] De sacerdotibus monasterii.



a [125 a] Si qua abbatissa presbiterum uel diaconem ad celebrandum missarum solempnia monasterium ingredi permiserit. tales elegat qui digni sunt sacerdotio fungi.



b Qui sint patientes & humiles. caueant elationem & superbiam.



c nec ibi quicquam presumat preter offitium altaris agere.



d aut cum sororibus colloqui.



e & non ibi amplius immorentur. nisi tantum in missarum celebrationibus.



f Quibus rite & deuote celebratis: statim foras egrediantur.



g Sed & hoc caueant sorores. ut nulla illarum cum eisdem presbiteris eorumque ministris aliquam sermocinationem familiarem habeat.



h Si qua igitur peccata sua sacerdoti confiteri uoluerit: si permiserit abbatissa in ecclesia faciat. ut ab alliis uideatur. sicut in dictis sanctorum patrum continetur.



i exceptis infirmis quibus in domibus id facere necesse est.



j Nam si aliqua altera cum eis colloqui sine iussione presumpserit: discipline regulari subiaceat.



k Nam presbiterum. diaconum. & subdiaconum qui utique boni sint testimonii. ob detractionem uitandam secum habeat. a quibus scilicet uideatur. & sue innocencie bonum testimonium exibeatur.






Continue with Chapter 63
Return to Table of Contents
Return to Feminist Benedictine Rule Page




 

Rev. 09.iv.2000 / www.osb.org/aba/rb/feminine/winteney/winlat3.html