London, British Library, Cotton Claudius D III, f50a - f138a





[Chapter 63]

[126 a] De ordine congregationis.



1 Ordines suos in monasterio ita conseruent: ut conuersionis tempus & uite meritum discernit: & ut abbatissa constituerit.



2 Que abbatissa non conturbet gregem sibi commissum: nec quasi libera utens potestate iniuste disponat aliquid:



3 sed cogitet semper. quia de omnibus iuditiis suis & operibus redditura est deo rationem.



4 Ergo secundum ordines quos constituerit uel quos habuerint ipse sorores: sic accedant ad pacem. ad communionem. ad psalmum inponendum. in choro standum.



5 Et in omnibus omnino locis etas non discernatur in ordine nec preiudicet:



6 quia samuel & daniel pueri presbiteros iudicauerunt.



7 Ergo exceptis his quas ut diximus altiori consilio abbatissa pretulerit uel degradaueit certis ex causis: relique omnes ut conuertuntur ita sint.



8 ut uerbi gratia que secunda hora diei [126 b] uenerit in monasterium: iuniorem se nouerit illius esse. que prima hora diei uenit. cuiuslibet etatis aut dignitatis sit.



9 Puellis uero ab omnibus per omnia disciplina teneatur.



10 Iuniores igitur: priores suas honorent. Priores: iuniores suas diligant.



11 In ipsa apellatione nominum. nullli liceat aliam puro nomine appellare:



12 sed priores iuniores suas sorores uocent: iuniores autem priores nonnas uocent uel domnas: quid intelligiter materna reuerentia.



13 Abbatissa autem quia uices Christi in monasterio creditur agere. domna & abbatissa uocetur. non sua assumptione sed honore & amore Christi.



14 Ipsa autem cogitet & sic se exibeat: ut digna sit tali honore.



15 Ubicumque autem sibi obuiant sorores: iunior a priore benedictionem petat.



16 Transeunte autem maiore minor surgat: & det ei locum sedendi. Nec presumat iunior consedere: nisi ei precipiat senior suus:



17 ut fiat quod scriptum est. Honore inuicem preunientes.



18 Puelle autem parue uel adolescentes in oratorio uel ad mensas: cum disciplina ordines suos consequantur.



19 Foris autem uel ubicumque sint. custodiam habeant & disciplinam: usque dum ad intelligibilem etatem perueniant.







[Chapter 64]

[128 a] De ordinanda196 abbatissa.



1 IN abbatisse ordinatione illa semper consideretur ratio: ut hec constituatur. quam sibi [omnis]197 concors congregatio secundum timorem dei. siue etiam pars quamuis parua congregationis saniori consilio elegerit.



2 Uite autem merito & sapientie doctrina eligatur. que ordinanda est: etiamsi ultima fuerit in ordine congregationis.



3 Quod si etiam omnis congregatio uitiis suis quid absit consentientem personam pari consilio elegerit:



4 & uitia ipsa aliquatenus in notitiam peruenerit episcopi ad cuius diocesim pertinent locus ipse uel abbatibus aut christianis uicinis declaruerint:



5 prohibeant prauorum praualere consensum. & domui dei dignam constituant dispensatricem.



6 scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam. si illud caste & zelo dei faciant. sicut e contrario peccatum si negligant.



7 Ordinata autem abbatissa cogitet semper quale bonus suscepit: & cui redditura est rationem uillicationis sue.



8 Sciatque sibi oportere prodesse: magis quam preesse.



9 Oportet ergo eam esse doctam lege diuina. ut sciat unde proferat noua & uetera. Castam. sobriam. misericordem.



10 & semper exaltantem misericordiam in iuditio: ut idem ipsa consequatur.



11 Oderit uitia. diligat sorores.



12 In ipsa autem correptione prudenter agat. & ne quid nimis: ne198 dum nimis cupit eradere [128 b] eruginem: frangatur uas.



13 Suamque fragilitatem semper suspecta sit: memineritque calamum quassatum non conterendum.



14 In quibus non dicimus ut permittat nutriri uitia. sed prudenter & cum caritate ea amputet prout uiderit cuique expedire. sicut iam diximus:



15 & studeat plus amari quam timeri.



16 Non sit turbulenta & anxia. non sit nimia & obstinata: non sit zelotypa & nimis suspitiosa: quia numquam requiescit.



17 In ipsis imperiis suis sit prouida & considerata: siue secundum deum siue secundum seculum sint. Opera que iniungit sic discernat & temperet:



18 cogitans discretionem sancti iacob dicentis. Si gregres meos plus in199 ambulando fecero laborare: morientur cunti una die.



19 Hec ergo aliaque testimonia discretionis matris uirtutum sumens. sic omnia temperet: ut fortes sint qui cupiant. & infirme200 non refugiant.



20 Et precipue ut presentem regulam in omnibus conseruet:



21 ut dum bene ministrauerit audiat a domino. quod seruus bonus qui erogauit triticum conseruis suis in tempore suo.



22 Amen dico uobis ait: super omnia bona sua constituet eum.



Notes to Chapter 64:

196. 64:Title. ordinanda ] ordina/enda: Correction: a over e.

197. 64:1. sibi omnes: Schröer adds omnes; also Delatte.

198. 64:12. ne dum ] nec dum

199. 64:18. plus in ambulando: in above the line.

200. 64:19. infirme ] infirmi





[Chapter 65]

[130 a] De preposita monasterii.



1 Sepius quidem contigit ut per ordinationem preposite scandala grauia in monasteriis oriantur:



2 dum sint alique maligno spiritu superbie inflate. [et]201 estimantes se secundas abbatissas esse. assumentes sibi tyrannidem. scandala nutriunt. [130 b] & dissensiones in congregatione faciunt.



3 & maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote uel ab eisdem abbatibus qui abbatissam ordinant. ab ipsis etiam & preposita ordinatur.



4 Quod quam sit absurdum facile abuertitur: quia ab [ipso]202 initio ordinationis materia ei datur superbiendi:



5 dum ei suggeritur a cogitationibus suis. exutam eam esse a potestate abbatisse sue:



6 quia ab ipsis est ordinata a quibus & abbatissa.



7 Hinc suscitantur inuidie. rixe. detractiones. emulationes. dissensiones. exordinationes:



8 & dum contraria sibi inuicem abbatissa prepositaque sentiunt. & ipsarum necesse est. sub hac dissensione animas periclitari:



9 & hec que sub ipsis sunt dum adulantur partibus eorum:203 eunt in perditionem.



10 Cuius periculi malum illis respicit in capite: qui talibus in ordinatione se fecerunt auctores.



11 Ideoque non preuidemus expedire propter pacis caritatisque custodiam: in abbatisse pendere arbitrio. omnem ordinationem monasterii sui.



12 Et si potest fieri. per decanas ordinetur ut ante disposuimus. omnis utilitas monasterii. prout abbatissa disposuerit.



13 ut dum pluribus committitur. una non superbiat.



14 Quod si aut locus expetit. aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate. & abbatissa indicauerit expedire.



15 [131 a] quamcumque elegerit abbatissa cum consilio sororum timentium deum. constiuat ipsa sibi prepositam.



16 Que tamen preposita illa agat cum reuerentia. que ei ab abbatissa sua iniuncta fuierint. nichil contra abbatisse faciens uoluntatem aut ordinationem:



17 quia quanto prelata est ceteris: tanto eam oportet sollititus204 obseruare regule precepta.



18 Que preposita si reperta fuerit uitiosa. aut elatione superbie decepta. aut contemptrix sancte regule fuerit comprobata. admoneatur. uerbis usque quater.



19 si non emendauerit: adhibeatur ei correptio discipline regularis.



20 Quod si neque sic correxerit: tunc deitiatur de ordine prepositure: & alia que digna est: in loco eius subrogetur.



21 Quod & si postea in congregatione quieta & obediens non fuerit: etiam de monasterio expellatur.



22 Cogitet tamen abbatissa. se de omnibus iuditiis suis. deo reddituram rationem: ne forte zeli. aut inuidie flamma urat animam.



Notes to Chapter 65:

201. 65:2. inflate et: Schröer adds et; Delate does not.

202. 65:4. ab ipso: Schröer adds ipso; also Delatte.

203. 65:9. particus eorum eunt ] sic; Schröer omits eorum; also Delatte.

204. 65:17. sollititus ] solliti







[Chapter 66]

[132 b] De hostiariis monasterii



1 AD portam monasterii ponatur senex sapients matura moribus. que sciat accipere responsum et reddere:205 cuius maturitas non sinat eam uagari.



2 Que portaria cellam debet habere iuxta portam: ut superuenientes semper presentem inueniant a qua responsum recipiant.



3 Mox autem ut aliquis pulsauerit aut pauper clamauerit. Deo gratias respondeat. aut benedicat:



4 & cum omni mansuetudine timoris dei reddat responsum festinanter cum feruore & dulcedine caritatis.



5 Que portaria si206 indiget solatio: sororem iuniorem accipiat.



6 Monasterium autem si potest fieri ita debet construi: ut omnia necessaria. id est aqua. molendinum. pistrinum. ortus. uel artes diuerse intra monasterium excerceantur.



7 ut non sit necessitas sanctimonialibus uagandi foras: quin non expedit omnino animabus earum.207



8 Hanc autem regulam sepius uolumus in congregatione legi. ne aliqua sororum de ignorantia se excuset.



Notes to Chapter 66:

205. 66:1. que sciat accipere responsum et reddere: in left margin.

206. 66:5. portaria si indiget: si above the line.

207. 66:7. earum ] ea/orum. Correction: a over o.





[Chapter 67]

[133 a] De sororibus208 in via directis.



1 Dirigende sorores in uiam: omnium sororum uel abbatisse se orationi commendent.



2 Et semper ad ultimam orationem operis dei: commemoratio omnium absentium fiat.



3 Reuertentes autem de uia sorores: ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas. dum expletur opus [133 b] dei. prostrate solo oratorii.



4 ab omnibus petant orationem propter excessus: ne quid forte in uia subripuerit uisus aut auditus male rei. aut ociosi sermonis.



5 Nec presumat aliqua aliis referre quecumque foris monasterio209 uiderit aut audierit: quia plurima destructio est.



6 Quod si aliqua presumpserit: uindicte regulari subiaceat.



7 Similater & que presumpserit claustra monasterii egredi. uel quocumque ire: uel quippiam quamuis paruum sine iussione abbatisse facere.



Notes to Chapter 67:

208. 67:Title. sororibus ] so/ro/ribus: ro above the line.

209. 67:5. monasterio ] monaterium





[Chapter 68]

[134 a] Si sorori impossibilia iniunguntur.



1 Si cui sorori aliqua forte grauia aut impossibilia iniunguntur: suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine & obedientia.



2 Quod si omnino uirium suarum mensuram uiderit pondus oneris excedere: impossibilititatis sue causas ei que sibi preest patienter & opportune suggerat:



3 non superbiendo aut resistendo uel contradicendo.



4 Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perdurauerit: sciat iunior ita sibi expedire.



5 & ex caritate confidens. de adiutorio dei obbediat.







[Chapter 69]

[134 b] Vt in monasterio non presumat altera alteram defendere.



1 PRecanendum est ne quauis210 occasione presumat alia aliam defendere sanctimonialem in monasterio aut quasi tueri.



2 etiamsi qualibet consanguinitatis propinquitate iungantur.



3 Nec quolibet modo id a sanctimonialibus presumatur: quia exinde grauissima occasio scandalorum oriri potest.



4 Quod si aliqua hec transgressa fuerit: acrius coherceatur.211



Notes to Chapter 69:

210. 69:1. quavis ] quamvis

211. 69:4. coherceatur ] coher/ceatur: ceatur below the line.







[Chapter 70]

[134 b] Vt non presumat aliqua aliam cedere.



1 Uetetur in monasterio omnis presumptionis occasio.



2 Ordinamus212 atque constituimus: ut nulli liceat quamquam sororum suarum excommunicare aut [135 a] cedere: nisi cui potestas ab abbatissa data fuerit.



3 Peccantes autem coram omnibus arguantur: ut cetere metum habeant.



4 Infantibus uero usque ad quintum decimum annum etatis: discipline diligentia ab omnibus adhibeatur & custodia sit.



5 sed & hoc cum omni mensura & ratione.



6 Nam in fortiori etate que presumpserit aliquantenus sine precepto abbatisse uel in ipsis infantibus sine discretione exarserit: discipline213 regulari subiaceat:



7 quia scriptum est. Quod tibi non uis fieri: alii ne feceris.



Notes to Chapter 70:

212. 70:2. ordinamus ] ordinamusmus: added mus crossed out.

213. 70:6. exarserit discipline regulari: discipline above the line.





[Chapter 71]

[135 b] Vt obedientes sibi inuicem sorores.



1 Obedientie bonum non solum abbatisse exibendum est ab omnibus. sed etiam sibi inuicem ita obediant sorores:



2 scientes per hanc obedientie uiam se ituros214 ad deum.



3 Premisso ergo abbatisse aut prepositarum que ab ea constituuntur215 imperio. cui non permittimus priuata imperia preponi.



4 de cetero omnes216 iuniores prioribus suis omni caritate & sollicitudine obediant.



5 Quod si aliqua contentiosa reperitur: corripiatur.



6 Si qua autem soror pro quauis minima causa ab abbatissa uel a quacumque priore sua corripitur quolibet217 modo:



7 uel si leuiter senserit animum218 prioris cuiuscumque contra se iratum uel commotum quamuis modice:



8 mox sine mora tamdiu prostrata in terra. ante pedes eius iaceat. satisfaciens. usque dum benedictione sanetur illa commotio.



9 Quod si contempserit facere: aut corporali uindicte subiaceat: aut si contumax fuerit: de monasterio expellatur.



Notes to Chapter 71:

214. 71:2. ituros ] sic

215. 71:3. constituuntur: one u above the line.

216. 72:4. cetero omnes iuniores ] cetero omnes omnes iuniores: first omnes crossed out.

217. 71:6. quolibet ] quolibus

218. 71:7. animum ] animu/am. Correction: u over a.





[Chapter 72]

[136 a] De bono zelo quem debeant sanctimoniales habere.



1 Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a deo. & ducit ad infernum:



2 ita est zelus bonus qui separat a uitiis & ducit ad deum & ad uitam eternam.



3 Hunc ergo zelum feruentissimo amore exerceant sanctimoniales:



4 id est ut honore se inuicem preueniant:



5 infirmitates suas sine corporum [136 b] siue morum pacientissime tollerent.219



6 Obedientiam sibi certatim impendant.



7 Nulla quod sibi utile iudicauerit sequatur: sed quod magis alie.



8 Caritatem fraternitatis. casto impendant



9 amore. Deum timeant:



10 abbatissam suam sincera & humili caritate diligant.



11 Christo omnino nichil preponant:



12 qui nos pariter ad uitam eternam perducat. Amen.



Note to Chapter 72:

219. 72:5. tolerant ] tollerent





[Chapter 73]

[137 a] De eo quod non omnis iusticie observatio in hac sit regula constituta.



1 Regulam autem hanc descripsimus: ut eam obseruantes in monasteriis aliquatenus uel honestatem morum aut initium conuersationis nos demonstremus habere.



2 Ceterum220 ad perfectionem conuersationis221 que festinant sunt doctrine sanctorum patrum. quarum obseruatio perducit sanctimonialem ad celsitudinem perfectionis.



3 Que enim pagina aut quis sermo diuine auctoritatis ueteris ac noui testamenti: non est rectissima norma huius uite humane.



4 Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum. hoc non resonat: ut recto cursu perueniamus ad creatorum nostrum.



5 Nec non & collationes patrum & instituta & vita eorum sed & regula sancti patris nostri Basilii:



6 quid aliud sunt nisi bene uiuentium & obedientium monachorum instrumenta uirtutem:



7 Nobis autem desidiosis & male uiuentibus atque

ne-[137 b]-gligentibus rubor confusionis est.



8 Queque ergo ad celestem patriam festinas: hanc minimam inchoationis regulam descriptam. Christo adiuuante perfice.



9 & tunc demum ad maiora que supra commemorauimus doctrine uirtutumque culmina deo protegente peruenies. [Amen]222



Notes to Chapter 73:

220. 73:2. At the beginning of this verse the following duplication is crossed out: Ceterum ad perfectionem conuersationis nos demonstremus habere.

221. 73:2. conuersationis ] conuersationis his: his crossed out.

222. 73:9. Schröer adds Amen at the end.






Return to Table of Contents
Return to Feminist Benedictine Rule Page




 

Rev. 09.iv.2000 / www.osb.org/aba/rb/feminine/winteney/winlat4.html